De Bibliotheca

Biblioteca Telematica

CLASSICI DELLA LETTERATURA ITALIANA

Leon Battista Alberti

UXORIA

[ versione LATINA ]

UXORIE PROEMIUM AD PETRUM DE MEDICIS.
Cum a strepitu forensium negotiorum, que quidem multas ob causas tibi cognitas et probatas fastidire occeperam, in villa mea latitarem et pro meo more nihil non agere cuperem, exercendi ingenii gratia in hac conscribenda intercenali, quam ad te his cum litteris deferri iubeo, otium id consumere institui; eamque cum absolvissem et non illepida videretur, illico in mentem rediit cum ceteros nonnullos amicos tum imprimis te, quem ob egregias virtutes et singularem in me amorem in amicitia maximi facio, a me persepius petivisse ut siqua interea exoriretur festivissima intercenalis, eam ad te quam primum deferri iuberem. Namque te quidem maximopere aiebas cupere ex meis lucubrationibus aliquid apud te quasi monumentum nostre mutue benivolentie adesse. Non idcirco fore diutius supersedendum putavi, quominus expectationi tue satisfacerem. Atque illico, utcunque erat rudis et inelimata, ad te illam deferri iussi. Tanta me habebat cupiditas ut tuis et desideriis et expectationi satisfacerem; atque te quidem noveram, virum eruditissimum meique nominis atque fame cupidissimum, in nostris rebus notandis ita solertem et officiosum futurum, ut hanc nisi emendatam et factam meliorem in manus detractorum nostrorum devenire uspiam sis minime permissurus. Quos quidem siqui fuerint qui, ut assolent, nostra vituperent, etsi in emendandis quam in vituperandis nobis mea causa et suo pro modestie officio occupari eos mallem, comiter tamen et perbenigne ferendos ducam. Nam si iudicium se tantum suum prodere obtrectator quispiam dixerit, in eam id partem accipiam ut pro nostrorum inter nos studiorum necessitudine fieri nos emendatiores velit. Sin autem cur vituperet nullam rationem afferat et calumnia tantum ipsa atque livore delectetur, non is quidem mihi tamen usque erit gravis aut penitus molestus, quandoquidem hoc instituto in litteris versor, ut lectitando scriptitandoque experiar quidnam indies ingenio, studio et assiduitate ad ipsum me honestandum valeam. Dumque in hac una re digna sane et honesta operas vigiliasque meas consumo, non profecto iudicium invidorum subisse me recusem, eosque facile sinam ut natura consuetudineque sua proterva et prepostera carpendo et obloquendo utantur, modo quod ipsi nequeant et nos nequisse, sed summis laboribus omnique industria contendisse, ut scribendo elegantes simus, fateantur. Ac certet quidem quivis ut suffragiis fortune in altos dignitatis gradus conscendat. Leo Baptista Albertus cum fortunam contemnere tum ipsum se ferre et perpeti pulcherrime didicit, sibique ipsi minime displicet. Atque idcirco rure vitam degere et esse in solitudine potest, quamquam quidem ne solitudo habenda est istaec mea, in qua apud me quotidie iocundissime diversis atque variis de rebus confabulantes habeam, dum huiusmodi inventionibus scribendis et commentandis oblector. Quas, ni fallor,tu cum perlegeris ridebis et me, ut facis, magis atque magis amabis. Vale.
UXORIA
1. Lacenas fama est omnium inter vetustos Graios urbem fuisse unam armis claram et artibus pacis admodum insignem, quam finitimique externique populi merito et amarint et veriti sint. Ac monimentis quidem litterarum aliqua eius urbis preclarissimorum civium nomina celebrantur, qui quidem egregia virtute sua nomen sibi ac gloriam patrieque sue dignitatem atque auctoritatem plurimum accumularint. Hos inter ferunt Cleiodramum unum fuisse civem qui et foris armorum expeditionibus et domi consilio atque prudentia primariis laude et benevolentia dignis civibus minime usquam postponerentur. Is cum etate esset grandi et morbo ad extremum gravi laboraret, suscepta pretexta toga, regia et aurea gemmis gravi insignique corona ceterisque reliquis ornamentis triumphalibus, que sibi dono bene merenti a patria forent elargita, sese strato lecto medius considens adornavit, accitisque tribus carissimis sibique omni laude simillimis quos habebat filiis (maiori Mitio, minori Trissopho, medio erat Acrinno nomen), frontem sibi et barbam plenam maiestatis alterutra manu demulcens, quid sibi ad testamentum ultimamque voluntatem conscribendam animi esset his ferme verbis edocuit.
2. "Etenim, o filii, inquit, - que nobis ab vestro avo, patre meo, viro non indigno, quem omni memoria et benivolentia etiam demortuum prosequamur, bona relicta sunt, eadem in hanc usque diem fide et diligentia mea sedulo servata vobis restituo, quantum videre licet, culta adeo et reddita meliora, ut hinc cum in re familiari diligentie tum et in omni reliqua vita modestie mee signa et manifesta indicia esse apud vos futura expectem. Id ipsum instituti et vos prosequamini hortor, filii, quantum facturos quidem spero. Huiusmodi enim ut essetis curavi ac probe esse intelligo permodestos et quam diligentes. Itaque dabitis operam; tuaque imprimis hec fiet, Mitio, cura; ut etate prestas, tibi apud fratres locus patrius debetur: id age pro viribus, filii, uti eque parsimoniam et victus modestiam nostri nepotes atque ipsi vos meam et probent et imitentur. Etenim quod in me fuit ingenii industrieque, id omne pro viribus et virili summo studio exposui, ut eum me vobis preberem indies patrem, cui esse vos filios non iniuria et congratulari et, si ita liceat, gloriari possetis. Vestrum id esse idcirco officium duco, ut facitis, ita perficere ut siquid vita defunctis animi sensus nobis relictus erit, unus ego pater cum hinc excessero voluptatem hanc deferam meis vos institutis et monitis vere laudis cupidissimos et inter vos coniunctissimos amantissimosque dereliquisse. Ac vos quidem laudo quod vestra observantia et pietate in me nunquam non id maxime elaborastis ut per vos mihi vita esset, quoad fortuna sineret, iocundissima atque felicissima. Que cum ita sint, filii, siquidem mee fuere partis ut precipuam in erudiendis vobis curam ipse gererem, quo indies vos factos esse meliores sentio, eo vehementius gaudeo et superis gratias habeo quod eorum benignitate id assecuti sumus, ut opera et diligentia nostra cum officio patris tum bonorum civium de vobis expectationi satis nobis licuerit facere. Exque vita non nisi maxima ex parte animo bene expleto decedam, cum et fortunas domesticas minime perturbatas aut comminutas et vos bene degende vite rationibus instructos reliquero.
3. "Hec preterea apud me que facile novistis ornamenta non a maioribus familie nostre suscepta, sed que iudicium atque consensus nostrorum concivium virtuti presertim mee esse contributa voluere, eiusmodi quidem sunt, ut non pretio modo sed vel magis dignitatis specie et raritate ipsa merito vos, quantum coniector, moveant. Atqui sic apud me quidem de his ipsis non iniuria decretum est, insignia hec communi vestra in hereditate adscribenda non esse, sed uni huic vestrum relicta esse volo, qui vos inter sese pre ceteris prudentia modestia constantia pietate veraque iustitia preditum virtutisque amantissimum prestiterit. Hocque factum a me homine alioquin haud quaquam inconsiderato fieri velim, filii, existimetis prorsus ut vos ad mutuam concertationem virtutis atque desiderium emerite laudis excitem. Tum etiam sic usui est, neque absurda quidem videbitur, si huc animum intenderetis, ratio, ut que munera et perspecte virtutis premia uni tantum patria omnium sapientissima contribuisset maiorum patrieque exemplo, eadem non pluribus a me sed uni maxime spectate et prestantis virtutis commendarentur.
4. "Id vos consilii si quid, filii mei, fortassis improbaritis, una et immensum et prope nimium erga vos meum amorem improbetis necesse est, quo quidem fiat ut dum vestrum quemvis tam splendide hereditatis compotem fieri cupiam, is ipse interea mortales omnes omni genere laudis multo mihi preexcellere videatur. Neque ipse mihi satis mea comparatione placeo, tam longe vestrum singulos et prestituo reliquis et in postremis locandum statuo neminem. Vos id igitur inter vos pro vestra modestia et humanitate equius discernetis, filii. Itaque quisquis ille fuerit vestrum qui se pre ceteris virtute insignem prestiterit, quod illi quieti pacique atque integre felicitati sit, hanc sibi coronam, hanc vestem, hec denique omnia triumphi ornamenta eo sibi desuma animo atque mente, ut pro his promerendis neque laborem neque periculum fore uspiam sibi recusandum statuat".
5. Hec ubi dixisset Cleiodramus, iuvenes filii gravissimis dignissimisque verbis patris commoti, non minus et regiis et perfulgentibus atque admodum divinis ornamentis una et caritate illa mirifica senis patris acti, quam cum intelligerent ad extremum usque vite diem nihil de pristina incredibili erga suos cura dimisisse, collacrimarunt non nihilque tristis quisque alterum suspicientes conticuerunt. Tandem Mitio natu inter fratres maior huiusmodi verbis exorsus est: "Tam quidem, quod prebuisti in omni vita, optimi exempli tueque adepte glorie memoria ornamento atque felicitati familie nostre sit, pater, quam ipsi in nostrum animum induximus omni opera studio diligentia id agere, ut tui simus, pater, non dissimillimi. Ac te quidem plane id sperasse decet, pater, per plures affuturum te annos apud nos, qui quidem pro vetere nostra consuetudine tibi cum obsequentissimi in hanc usque diem fuerimus, tum eosdem in gradus honoris optatissimos suffragio tuo, pater, deorumque benignitate mature conscendisse intuebere. Nam te quidem eius diligentie fructus, quam tu in exornandis nobis omni virtutis cultu adhibuisti, capere superi piissimi volent". Hoc loco et iuvenum et patris lacrime immodice erumpere occeperant ut iam sermonem in hortando patri protrahere longius non licuerit.
6. At cum senex e vita decessisset, etsi modestia singulari prediti essent iuvenes fratres, hereditatis tamen huiusmodi splendidissime lautissimeque cupiditate quadam agebantur, eaque cuique gloria iam tum quidem pergrata futura esse videbatur, si id assecuti essent, ut se hoc pacto inter fratres virtute primarium diiudicassent. Sed quod ingenue educati et optimis moribus imbuti essent, ne ulla inter eos contentio gravior exoriretur, neve etiam minime inter eos altercationes vulgarentur, seniores familie sue viros integerrimos et severissimos convocarunt, apud quos suam quisque causam pacatissime disceptaret. Constituta deinde die, considentibus patribus, qui maior erat natu Mitio huiusmodi orationem habere instituit: "Ni exploratissimum apud me esset, patres, coequata vos parique in quemque nostrum benivolentia esse affectos, ut neque a me neque ab reliquis confratribus meis amplius quicunque ad amorem erga nos vestrum accumulandum desiderari possit, ni item id palam cognitumque esset eam in vobis esse animi equitatem insitam innatamque iustitiam, ut minime unquam commissuri sitis gratificando aut favendo, ut precipuas ullius partes suscepisse videamini, fortassis hoc loco precibus apud vos in me commendando eniterer rationesque adducerem, quibus apud vos persuasum relinquerem non hanc esse inter nos disceptationem susceptam, quo ornamenta vestium et coronam a patre relictam vehementius affectemus, sed potius ut ipsum virtutis meritorumque nostrorum de vobis vestium iudicium excipiamus, quo et quantum quisque nostrum ad integram perfectamque virtutem propius accesserit, et pro sua modestia quisque noster quantum apud vos acceptissimus sit vestra approbatione et iudicio intelligamus. Iam ne esset quidem in me recta modestia, patres, parumque me prudentem exhiberem, si preter equitatem non medios communesque arbitros sed partium hac in nostra causa suffragatores vos futuros expectarem aut expeterem. Quam quidem rem, patres, cum vos moris optimi atque omnis honestatis observantissimos et religiosissimos novi, neque peto neque impetrari posse reor. Tantum, spero, hac vestra mirifica humanitate, ut facitis, dicentes nos deinceps attentissime audietis. Quod si nostra in disceptatione aliquid fortassis dicentibus nobis exciderit, quod quidem severitati vestre parum convenisse videatur, petimus, patres, non id studiis immoderatis vincendi sed concertantium omnino non usquequaque improbate consuetudini adscribatis, siquidem inter ingenia paulo promptiora et ad dicendum parata agitari causa perraro aliqua sine vehementia potest.
7. "Dico, patres, eum fore me non ultimum, de quo apud vos eam affirmasse opinionem deceat, ut non me vestra singulari erga me gratia et benivolentia indignum habendum censeatis. Vobis enim apud quos etatem vixi, mea omnis satis vita perspecta et cognita est, ac meministis quidem ut ipse studiis rerum difficillimarum me ab ineunte etate omni assiduitate et perseverantia dederim, perque etatem elaborarim ut cultu virtutum et industrie meritis annos exuperarem, vestreque de nobis expectationi multo satisfacerem; grataque vobis fuit mea erga vos observantia perpetuaque reverentia, et quod patri obsequentissimus semper fuerim, quod eius voluntati morem gesserim, quod dictis volens ac lubens steterim, sepe collaudastis. Sed non illud ausim ullo in huiusmodi virtutis genere meis me fratribus anteferre commemorando: fuere et illi per etatem simili omni in laude eque digni benivolentia et admiratione. Sed a fortuna que propria mihi diversaque adiecta materia extitit, in qua omnem ipse virtutem exprimerem atque exercerem, hanc igitur, reliquis nostris communibus meritis, patres, posthabitis, quam potero breviter recensebo, neque diffido, assequar ut me unicum primarium statuatis, quem totis benivolentia et gratia prosequendum amplectendumque iudicetis.
8. "Repetite, queso, memorie, patres, quenam mihi fuerit uxor pre aliis importuna contumacique natura, mente inconstanti ac levi, lascivo ingenio atque petulco, animo denique elato ac nimium superbo. An non quantum illius causa animo ipse pertulerim acerbitatis meministis, mulierem rixosam, malignam, obstinatam, que ut primum nostris sub tectis subcessit, vos, patres, partim admiratio illius petulantie et mee patientie, partim nostri misericordia plurimum habebat? Missa facio que verba immoderata, inconsiderata, quas assiduas et acres obiurgationes, quas futiles et inanes expostulationes passim totis theatris et angiportibus habebat querula semper mulier et importuna; missaque denique reliqua huiusmodi facio quibus, ut videre licuit, sese illa mihi assiduam duram atque intractabilem obiectabat. Longum ea esset referre atque, ni fallor, odiosum ab nostroque instituto alienum, qui quidem ex vituperio aliorum nobis laudem excerpere non didicimus.Hoc affirmo: animi mei equabilitate modestiaque omnes illius muliebres, quod pauci volunt rarissimi novere, ineptias ferendo substuli, et quod vix credibile dictu est, quod et vos admirari solebatis, dicacem ipsam, asperam furibundamque mulierem placabilem, facilem mansuetissimamque reddidi. Et qua in re nullus ferme inventus est maritus adeo maturi et bene compositi animi, quin illico exasperetur precepsque ad iracundiam feratur, mea me in re ita gessi, ut quid in me sit prudentie, equitatis, modestie animique roboris atque firmitatis probe ac pulchre explicarim. Neque mea huc in medium verebor gesta omnia adducere quo liquidius meas vivendi rationes studiaque virtutis aperta vobis atque explicata relinquantur. Etenim si nullum dederis usque adeo turpe dictu facinus, quod audire nequeas, honeste cum loco et tempore proferatur, nostra procul dubio morum institutorumque nostrorum enarratio, cum huiusmodi futura apud vos sit ut neque defunctis neque vitam degentibus, nobis hac presertim in re a culpa solutis et liberis, molestiam ullam ob infamie aut dedecoris notam afferat, non aspernanda erit quin equissimis a vobis animis audiamur.
9. "Ego, patres, cum esse in uxore mea servandi nominis et decoris studii cureque minus quam nuptam matronam deceat nossem, dies complures pro re animo ipse mecum consultabam, ac ne apud alios quidem que animis volutarentur meis explicari posse commode arbitrabar, measque esse sollicitudines istiusmodi intelligebam ut in obscuro et abdito contente nihil ad lacessendum roboris aut virium haberent, palam autem exposite dedecus ignominiamque propere essent allature, mecumque ita disceptabam: enim et quonam potero id pacto uxori, quam mihi sint mores eius ingrati, ostendere? sin solam seclusis arbitris castigaro, facta dictaque sua obscena, ut par est, vituperaro? Quid egero? Intolerabilem illico domi rixam excitaro. Irritata mulier, ut levis est, pertinacis iracundie indignatione et odiis excandescet, omnem familiam furibunda exagitabit; audientur passim querimonie, deplorationes, declamationes diem primum execrantis quo primis hymeneis ad penatis nostros adiit, apud quos non veluti nupta apud virum frugi vivat, sed veluti vilissimum mancipium me unum perferat, cui sit omnis eius animi voluptas gravis. Quid preterea si suos adeam? An non id erit omni ex parte incommodum atque invenustum? Quid ita? nempe quia, siquid incerti adtulero, affines artibus astutie ab veterana et ex subsidiis opitulante matre mulieri edocte, nostram iniquitatem et suspicationem incusanti, plus quam nobis fidei adhibebunt. Iidemque, dum suorum domestica infamia erit gravis et permolesta, nihil se istiusmodi posse suis in rebus uspiam suspicari ostentabunt, ac morosi affirmabunt preter me, qui eam in sua familia immeritam nominis turpitudinem inseram alium preterea fuisse repertum neminem, qui quidem suorum mores usque adeo impudenter vituperarim, suosque denique omnes dicent perpetua pudicitie laude claruisse,casteque atque religiosissime sua in familia virgines in eam diem educatas fuisse, ut in quamvis familiam deducte sint cum ob ceteras res tum maxime ob insignem pudicitiam celebrentur.
10. "Quid item si meo instituo perseverarim, ut uxori alienum a se gerere me animum pre me feram? Quid tum illa? An non ut iniurias prosequatur obstinata indies novam ipsa suspitionum vim excogitabit atque exaggerabit nostraque cura et sollicitudine ovans totis fenestris et angiportu et trivio lasciviet? Denique esto id ut eam certis et manifestis indiciis esse impudicam apud me compertam habeam, quid ipse consilii capiam infelix? Utrumne serio rem suis atque ordine explicaro? Quid ni? Immaturum. Nam dicent quidem neque primum me parili in causa neque solum fore, quem alienus solicitator affecerit, eoque redibunt ut admoneant ex huiusmodi feminarum inconstantia et lascivia aliud ferme nullum haberi incommodum, quam ut rumor aliquis sinister in plebe exoriatur. Hunc idcirco sibi recte consuluisse, si quis ille sit, qui nullam in iram ob id proruperit, ut rem sibi sua ineptia graviorem fecisse postea penitendum sibi sit. Postremo edicent, si quid honori suo faveam, si quid item communibus laudibus et fame nostre esse prospectum velim, maximopere caveam ne is ipse sim qui quidem plebem tanti dedecoris testem fieri velim.
11. "Quid igitur consilii tunc erit ut capiam? Impudicane vivet apud me et impunita uxor, ut per ignaviam meam insolentior indies licentia abutatur? Quid si penas desumere instituerim? Durum. Non enim sine solicitudine gravique molestia, non absque meo et fortunarum et capitis periculo rem ex animi sententia perficere licuerit. Hoc sentio. Denique quid postremo cum penas dederit, quid nobis emolumenti assequar, preter quam ut cum mihi ab his omnibus, quibus erat illa cara, odium et inimicitias pararim, tum liberis meis hereditatis loco a matre turpe nomen atque insignem notam relictam doleam? Prestat igitur dissimulare et que videas non videre, siquidem indomitum animal, ut aiunt, mulier frenari nusquam potest. Quid proderit curiositas ubi te nimium investigasse peniteat? Quare prudentis mariti esse hoc statuo tantum, quoad in se sit, uxori prestare occasionis ut, si quid illa forte sinistri animo susceperit, libere absque molesto ac dicaci aliquo interprete sue queat libidini obtemperare. Si erit mens impudica illius, minori cum fame iactura peccabit. Sin pudens et honesta, facilitatem iterum atque iterum admirabitur atque adamabit, obsequetur; conducetque delatores refutando et non audiendo assuefacere ut minus eos delectet posthac de rebus incertis mihique ingratissimis historias adornare. Nam cum apud me hominem haud omnino stolidum et tardissimum uxorem meam comiter et benigne non secus quam pudicissimam et probatissimam haberi oblocutores animadverterint, quis erit qui in nostra re uxoria maledicos, quid conveniat, plus quam nos, quos in reliquis rebus solertes et perspicaces admodum novere, intellexisse censeat?
12. "Itaque istiusmodi mecum disceptabam. Et quam preclarum fuit hoc consilium meum, quam equitatis, rationis atque omni prudentia refertissimum, tacendo dicacem, dissimulando levem, cedendo mulierem importunam ferre! Et, superi optimi, quante utilitates ex hoc uno honestissimo consilio omnique molestia vacuo consecute sunt! Factum enim est ut de me uxor ita sentiret atque predicaret hominem esse neminem quem eque ac me omni officio ipsa merito prosequeretur. Idcirco sese ac si mecum acre amoris benivolentieque certamen suscepisset, facilem, tractabilem, mansuetam mitemque exhibebat, atque ad omne obsequium volens et lubens presto aderat, suaque de me apud notos commemoratione, quoad in se esset, consequebatur ut eorum erga me studiis addi aut desiderari amplius nihil posset. Quaque licentia se apud me plurimum valere intelligebat, quantum videre licuit, ita utebatur ut solis amatoris preludiis facile contenta esse videretur. Id cum ita esse intelligebam, indies, ut par fuit, dedita opera uxori me minime durum, minime tristem maritum exhibebam. Nam in hanc si me difficilem virum prebuissem, quacum dies ac noctes meam fuerim etatem acturus, sive spreta coniugis gratia quippiam pervestigassem quod, ut futurum quidem erat, refertissimum fuisset acerbitatis, proculdubio adscribendum id quidem foret immanitati atque stultitie.
13. "Ea idcirco probe prudenterque omnia repetebam, que maritis quibusque frugi animo infixa atque insculpta gerenda sunt: natura femmina leve, inconstans, atque idcirco pronum atque proclive ad omnem lasciviam animal. In omni mulierum genere deformem nullam adeo reperies, que non plurimum opere studii cureque ponat, ut oculis volgi placeat seque demirari vehementer gaudeat. Idque mulierum est ingenium, ut eum nequeat non diligere et magni pendere, a quo admiretur. Expectatissimam enim, dum spectatur, forme gratiam mulieri sibi referri arbitratur et gaudet in partemque muneris, dum contemplamur, deputat.
14. "Quidni igitur nobis secludenda omnis severitas fuit, patres, quandoquidem ubi secus egissem in nos complurima incommoda redundassent, quando item ad honestissimam fortunarumque commodorumque meorum rationem id pertinuit, quando voluptatem iocunditatemque attulit discordiam eo pacto domesticam evitasse, suorum gratiam servasse, famam tutasse, capitales inimicitias seclusisse. In eoque prosequendo instituto omni ex parte probatissimo, quanta integros annos dum illa vitam agebat perseverantia in me temperando mihique imperando viguerit, quis id verbis possit uspiam recensere? Ob oculos versabantur caterve amantium, videbam alternis vicibus interdiu noctuque assiduos ac veluti statarios veteranos pudicitie expugnatores sectari, sollicitare. Ego vultus abvertebam, oculos divertebam, os opprimebam, ex animo tristem omnem eius rei umbram expurgabam, quod ferendum quidem erat ferebam. Neque deerant curiosiores aliqui nostra in re, quam maturos gravesque viros conveniret, qui mihi pleraque omnia referrent, que iam pridem apud me erant notissima. Tum et non infrequentis occurrebant, partim ut me dicendo molestia afficerent, partim ut emulum quempiam in odium adducerent, qui quidem seu fictas seu veras fabulas ex composito accuratissime referebant. Aderant preterea astutiores aliqui, qui, cum de rebus aliis sermonem instituisse videri vellent, interiectis sententiunculis atque ambiguis dicteriis instigabant, ut mea esse causa id genus stigmatis atque ironie prolatum facile intelligerem. Itaque omni ex parte excitabar, trahebar, impingebar ut in iram atque inconsultam aliquam vindicandi rationem irrumperem, quo graviorem et vulgarem aliquam infamiam inimicitiisque iunctam subirem. Ego vero constans obfirmati consilii placabilitati, equitati, lenitati animum assuescebam. Nusquam delatorum commenta aut fabule tantum apud me valuere, ut aut mecum essem aut aliis viderer turbatior atque concitatior. Malam omnino iram inutilemque indignationem totis viribus a me esse seclusam studui. Etenim profecto sancte ipse mihi consulebam, dum ita prosequebar nulla in re uxori mee deesse, quo illa minus libidini usque sue satisfaceret. Nam quo erat amplius nihil quod ab optimo amantissimoque viro uxor desideraret, eo perfacile adducebatur, ut nollet erga me minus esse, quam cuperem, modestissima.
15. "Sed iuvat pro mea vetere consuetudine hac in causa esse quam remissum, et parem moribus orationem habere, ut hactenus vidistis, simplicem, sedatam nullisque lenociniis aut dicendi fuco adornatam. Essent fortassis hoc loco aliqui gloriosiores qui rogarent: et ubinam maritum huiusmodi compertum dederis, in quo tantum consilii, equitatis mansuetudinisque, placabilitatis, modestie, perseverantie, firmitudinis roborisque animi vigeat, ut iniquam ineptam arrogantem insolentissimamque mulierculam domi benigne ac comiter annos integros ferret? An facile reperiri poterit vir huiusmodi qui constantem perennemque in degenda vita rationem, multis adversantibus, infinitis in diversas partes suspicionum et curarum animum trahentibus, non deserat, sed ordine et modo in suscepto instituto perseveret, neque se quoquam distrahi patiatur, quo infamie aut turpi cuipiam rumori ad se aditus patefiat, ferendoque tacendoque dissimulandoque sibique imperando nihil committat, ut festinum precepsque consilium non aspernasse uspiam peniteat, ut dicendum postea sit non fere a me hoc admissum mallem. Grandia hec, patres, atque perrara. Ceteri, quamvis graves et compositi mariti, omni vel minima suspicione excruciantur. Si spectat uxor, si spectatur, si gestit, gravem et sibi et his, cum quibus degunt, vitam agunt. Me neque levissimi uxoris gestus neque muliebris petulantia vel impudentia commovere unquam, ut in animo sinistra aliqua de coniuge suspicio intumesceret. A me omnes istas ineptas maleconsultorum hominum curas abdicavi, putavique uxorem eiusmodi esse, ut volebam, et volens tuli, quam habebam. Hoc qui contrafecerit delirat.
16. "Quod si maiore dicendi copia quispiam hunc locum exornasse cupiat, novi quas suas dicendi vires ostenturus sit. Mitto cetera: eo deveniet ut affirmet in castris armorumque expeditionibus, ubi primas sibi fortuna partis vel magis quam virtus ipsa vendicat, unam diem aut potius horam, unicum consilium, unam tantum operam, solam unam victoriam omnem solere vitam fama nominisque claritate gloriosam reddere. At nobis perpetuos annos, singulos dies, omnes opere, cuncta consilia perpetuaque certatio ad virtutem fuit exposita, in horas pro rerum eventu et magnitudine consilia ex tempore innovata, impetus rerum adversarum summa vi et viribus exceptus, peiora si qua imminebant evitata, cara queque aderant integra et intacta servata a me sunt summa industria incredibili diligentia maximo labore plurimisque vigiliis. Qua sua propriaque in laude alius fortassis huiusmodi quispiam gloriaretur ad accumulandamque gloriam faceret, quod non manu aut presidiis multitudinis, non temporibus obsecundantibus, non locis iuvantibus, non favente publica privataque fortuna sua, non extrinsecus petita virtute, preclarum hoc facinus consistat, se suis auspiciis, suo ductu, sua bene directa et deducta vite ratione, suo integro et probe acto officio, solus unus ipse omnia hec, fortune iniquitatem malos de se rumores surgentem increbrescentemque infamiam suppresserit, cohibuerit, extinxerit. Et haud scio an his omnibus postponendum sit quod sine imperio et severitate mulieris ineptias coercuerit, libidinem frenarit, arrogantis insolentiam atque immanitatem moderarit. Similia his complurima qui eloquentia delectaretur amplificande laudis sue gratia suique ponendi in admirationem adduceret. Mihi autem ita visum est plus nihil quam simplex nudumque meritum nostrum exponere in medium, quo in tota mea oratione hanc spem de vobis habui, ut mihi ipsi persuaserim tantam in vobis, patres, fore prudentiam, tantum ingenii ut nullis ornamentis dicendi, si quid emeritus sum, id palam prolatum a vobis, hoc ex sese impetrasse debeat, ut honestiorem me, quod expecto, vestris sententiis reddatis".
17. Cum perorasset Mitio, tum Acrinnus inter fratres medius natu quam potuit maximis laudibus Mitionem extulit facilitatemque atque humanitatem, in qua se frater tantopere exercuisset, paci atque quieti domestice futuram accommodatissimam sperare se attestatus est. Ac non dedecere quidem affirmavit ut, qui in patrium locum fratribus relictus sit, huic reliqua omnia dignitatis auctoritatisque coniuncta ornamenta commodentur; verum oratum ab se fratrem velle esse, ut secum usque consideret, istorum utrum approbet factum.
18. "Uxorem, frate, levem, elatam contumacem atque acrem quidem habuisti. Mihi item evenit ut coniugem insolentem, preposteram, efferatam pervicacemque experirer. Ac nobis quidem, patres, defuncte quoque uxoris mee argumentandi gratia recensere huiusmodi queso liceat. Tametsi quid est quod hac in re, mi frater, propriam nobis aliquam iniquam contigisse fortunam deputem? Comune hoc innatumque mulierum generi vitium: est lasciva,inconstans, importuna, superba, querula, procax, pertinax. Tunc enim propria et a comuni sorte aliena marito fortuna obtigisset, ubi congratulari superis liceret quod apud se modesta, facilis ac nequicquam in ferendis disseminandisque in familia odiis ac dedecore dedita conviveret. Rarum hoc, mi frater, inauditum. Neque est mulierum moris amicitias carasque concordias animorumque coniunctiones, quoquo media consideat loco, non discidisse, non disturbasse, disperdisse. Idque ita si pervestigasse iuvat, fortassis evenit partim quod natura est ad flagitium feminina propensa, prona et percupida, partim quod equanimitatem equabilitatemque mentis illarum assiduis et percallidis insimulationibus obsessis servare perdifficile est. Ita fit ut, cum hec odiis disseminandis nunquam defatigatam se exhibeat, hic tum in terram concussus commoveatur et conruat. Enim vero, mi frater, tulisti vagam, futilem, ludibundam. Ego duram, asperam, semper tristi supercilio estuantem, nunquam ad obganniendum ad contumelias inferendas non alacrem et armatam pertuli. Tuo ex consilio te fructus, quietem, tranquillitatem, in familia gratiam apud suos assecutum gaudes; res difficiles, graves molestias, discordiam familiarem, odia, inimicitias evitasti. Apud me autem plus fame nominisque tuendi cura quam, que recensuisti, omnia aspera et acerbissima, valuit. Atqui apud me, cur id ita egisse pigeat, ne adhuc quidem constat, neque me viri fortis officio functum fuisse parum unquam delectabit. In eo tua fuit cura exposita ut nollet, mea ut nequiret uxor dedecore suo familie nostre candorem splendoremque contaminare aut offuscare.
19. "Quibus in rebus uter tandem sibi nostrum rectius consuluerit, non est ut longius apud hos viros sapientissimos contendamus. Etate enim et usu quenam sit in muliebri sexu volubilitas, quantum nequitie, quid perfidie, quantum denique temeritatis et audacie satis novere, neque eos preterit a primis usque annis eo esse ingenio preditas mulierculas eaque cum mente adolescere ut omne suum studium, operam, diligentiam, omnes conatus, omnes cogitationes, omnes postremo sensus hac una in re consumant, ut lascivie artibus et incontinentie placeant. Quodsi illud requiras ut optatissima et maiorem in modum dulcissima Veneris furta ad que totis animis contendunt potiri negligant, si sapis, non tu illi peccandi potestatem et licentiam dederis, sed penitus ademeris. Namque plures, que negent, mulieres offendes, dum sue libidini obtemperare nequeunt, quam si queant. Etenim si, que asservantur, id elaborant ut animum ex sententia compleant, quarum id erit arbitrii, ut queque collibuerint possint, an non loco ille ut licebit volent?"
20. Itaque huiusmodi in rebus comparandis Acrinnus pleraque accuratissime bellissimeque disseruit, que prolixum esset hoc loco enumerare. Postremo, ut reliqua omittam, ab his senibus qui arbitri considebant cepit exposcere ut memorie repeterent que illa ipsa fuerint patri ornamenta in virtutis premium a patria dedita; quodsi virtutem a labore, a sudore, a vigiliis nunquam fuisse seiunctam intelligerent, a re ipsa coniecturam caperent atque diiudicarent cuinam provincia laboriosior fuerit, remissone huic et cessanti, an potius sibi qui maxima vigilantia incredibilique diligentia sese custodem in ea re assiduum prestiterit, pro qua servanda tuendaque, qui rem, operas, sanguinem vitamque exposuerit, opinione consensuque omnium merito collaudetur.
21. Que cum dixisset, Trissophus natu inter fratres iunior, acri ferocique ingenio adolescens, subridens patres cepit orare ne istiusmodi comptam et ornatam ad se eloquentiam expectarent, qua magis ut gesta honestarent sua, quam ut victoriam agerent, fratres sibi prolixos fuisse viderentur. Sed non se illos multos conatus et quod optarint dicendo parum assecutos laudare. Qui enim estu fluctuum exagitati maris incommoda perstrenue et animo infracto pertulisse glorientur, non hi quidem animi virtutem suam magis laudant quam consilii stultitiam vituperant, qua equoris perfidie et undarum instabilitati crediderint. Pari ratione qui dixerit "coniugis cum qua mihi vivendum esset insolentiam lenis tacitusque tuli", non is quidem suam demonstrat probitatem potius quam imprudentiam deploret qua gravem istanc sponte sua subierit sortem.
22. Itaque aiebat Trissophus gratum idcirco sibi iam pridem suum fuisse consilium, quod quidem fratres dicendo effecerint ut hodierna die vehementius approbaret, a quibus id ita esse, dum orarent, aptius intellexisset, ut hactenus arbitrabatur: fratribus dum sue secum in vita uxores adfuerint, animi letitiam aut vacuitatem relictam fuisse nullam. Et se idcirco dignum putasse laude qui annis plus x non ut fratres voluntariam et sponte susceptam erumnam sed sine dubio omnium laboriosissimam et pernecessariam provinciam exercuerit, a qua tamen quod honestissima fructuosissimaque esset, neque suasionibus neque precibus neque minis neque re aliqua cedendum esse duxerit, ac suam quidem, quam non unica muliercula sed universus prope mortalium cetus temptarit, patientiam et firmitatem omnium maximam et longe incredibilem extitisse. Hinc enim parentes, illinc fratres reliquive domestici suadendo, iubendo rogandove, ne uxorem ducere recusaret, iterum atque iterum adstitisse, neque defuisse qui minitarentur, si in ea sententia perseveraret, fore ut pro incognito haberi se Trissophum a patre atque alienum intelligeret. Accedebant affines, conveniebant cognatorum caterve, audiebantur convicini, hortabantur familiares qui mediis in iocis et in voluptatibus sermones de re uxoria introducerent. "Denique et noti et ignoti omnes circum obsidebant, obstrepebant, contendebant ut hoc familie nostre pro patris expectatione, pro amicorum desiderio, pro meo officio boni et obtemperantis filii munus darem, ne me inexorabilem hac in re, ne durum, ne pervicacem preberem". Itaque non sibi quidem a domestica vexatione ad convicinos et familiares tutum fuisse profugium, nullum fuisse relictum locum satis adeo molestia vacuum, quo se abderet. Ita et triviis et angiportibus et theatris et templis publicisque omnibus atque privatis diversoriis omnis ferme mortales quasi dedita opera certatim rem uxoriam suadendo sese odio dignos obiectasse, offirmate tamen in eos semper sese habuisse sapientie. Etenim cum et hanc marito benignissimo et amantissimo nuptam et hanc alteram mirifica inauditaque custodia observatam non usquequaque matrimonii iura et connubii religionem servasse animadvertisset, sed alteram inexplebili flagrantique libidine preditam novo indies amatore delectari, alteram nullo posse metu coerceri qui genitale impudentia sua thorum commacularet, suscepisse in animum id se, Trissophus aiebat, ut quidvis a patre potius quam uxorem posset perpeti. In ea tamen expostulatione parentes atque fratres sibi ferendos fuisse, ut plane pertulit animo nequicquam molesto aut acerbo. Cum huiusmodi complura disputasset, tandem porrecta manu:
23. "An non, o fratres - eos contuens inquit - mecum vobis prebui cuius modestiam lenitatemque et mansuetudinem dignam duceretis admiratione? Siquidem pro tanto vestro in me tedio neque apud vos neque apud mortalium quenquam turbatior uspiam videri volui. Cum sat superque esse statuebam multas ac prelongas conciones vestras unicis verbis refellere, 'uxorem non duco'; cumque ceteras complures et imprimis has ipsas quoque quas adduxi rationes consulto obticebam. Noveram quidem quenam subinde vestre forent future argumentationes. Huiusmodi: 'Non tibi sortem, o noster frater, quam nobis equiorem obtigisse volumus'. Sic, opinor, respondissetis. Eratque ineptum et incommodum futurum si que tu partim odisti nosse, Mitio, partim clare atque delucide didiceras et probe tenebas, enuntiassem. Tibi autem, omnium diligentissimo et perspicacissimo Acrinno, de uxore adduci nihil posse abitrabar, quod tibi ulla esset ex parte incognitum aut non usquam iam pridem clarum delucideque perspectum. At vos, patres, quidnam censetis, nostrum an potius fratrum meorum rectius fuisse consilium? Tu, Mitio, ne obtundentis muliercule ineptias domi perferres, quid egisti? Apud extraneos ingrata et iniocunda pleraque de te audire tulisti perparum moleste. At Acrinnus noster quid tum? Ne in coronis civium de te quicquam illepidum recenseretur intra lares penates infinitam discordiam assiduosque tumultus confovisti. Videor iam nunc videre, ut illius presentia commovebar, bacchantem totis tricliniis mulierem, hominum deorumque deplorantem iniquitatem, accusantem fortunam, seseque inculpantem quod diutius possit huiuscemodi in vita superstes esse, quod lucem tantamque suam intueri miseriam non oderit; neque se et dote et forma sua id tantisper meruisse ut se fratris uxor omni felicitatis genere exuperet: 'vivit illa et solute et libere: ego multo quam vilissimum mancipium in conditione versor deteriori, cui quidem nedum proloqui et confabulare, ut ceteris ingenuis, sed ne spectare quidem nec ridere nec complorare nec denique tussire ex arbitrio liceat'. En vestras laudes, o fratres, en fructus consilii vestri. Sed non hic insisto. Consilii autem nostri qui fuere fructus, superi boni? Principio quidem id me assecutum letor ut cum mulier nulla nostra facilitate novis indies sectatoribus se prostituerit, tum et nullam operam ob meam duritiem dederit ut sua voluptate et mea ignominia de nobis vindictas summeret. Illudque postremo a nostris laribus longe abfuisse fortune mee congratulor quod pro me introducta nulla est que plures infamium et libidini sue opem auxiliumque prebentium familias nostro sumptu pasceret.
24. "Sed missa hec faciamus. Tandem esto, Acrinne, non patrum istorum sententia (nunquam enim si satis eos novi tam iniqui iudices essent) sed quovis alio pacto ornamenta tibi hec occuparis, superisque volentibus tu patrem ab inferis excitatum ornatus offenderis. rogatusque ut scelus honestares ita patri ea tibi ob istas quas attulisti causas fuisse adiudicata diceres, quid censes? num parum exclamaret, an non voce maxima patrum iniquitatem detestaretur? 'Siccine, patres, ornamenta hec que patria mea virtuti premium contribuit, que universa civitas sue in me beneficentie meritorumque meorum testificationem quandam fore voluere, quibus me senatus populusque Lacenas cunctique civium ordines ob pericula, ob labores, ob vigilias, ob propulsatum inimicorum impetum, ob libertatem, otium, quietem tranquillitatemque civibus meis a me servatam condecoravit, vos ea adiudicastis insignia homini huic qui suspicionibus suis ineptaque et futili curiositate otium quietemque domesticam funditus substulit, sibique servilem quandam seque ac nostra familia indignam conditionem imposuit. An tu is es, fili, quem natum arbitrabar ad glorie claritatem, ad nominis posteritatem, ad optime de patria promerendum? Tunc, fili, preter meam civiumque nostrorum de te expectationem operas ingeniumque tuum in servanda huiusmodi inquieta inconstantique muliercula turpiter perdidisti'. Hec ubi in longum pro rei dignitate deplorasset pater, unum te, Acrinne, puto intueretur. Rogaretque et quanam virtutis laude quibusve meritis fretus ipsa moveare petere ornamenta, siquidem cogitationum institutorumque tuorum primos ultimosque tui conatus omnes inutili abiectissimaque in re consumpseris. Sin tua diligentia non peccavit mulier, si observando coercendo continendo functus mariti officio extitisti, an tandem idcirco huiusmodi te ornamenta promeruisse gloriabere? Sin autem et tempora et ipsum te, dum quasi pedisequus servus muliebrem inconstantiam sectabaris, perdere dedecebat, tune a tua ignominia exordiere. Denique uxor si peccavit, quisnam erit qui tuam in ea re diligentiam et vigilantiam probet, aut quemnam illius probrum et vitium quam mulierem ipsam fedasse iudicabimus? Quid igitur? Vanam falsamque istanc tibi gloriam usurpas. 'Ac malo quidem, filii', postremo diceret pater, 'operam ingenium industriam studiumque vestrum maioribus in rebus exponatis. Ab more est viri presertim frugi et bene consulti, quales vos esse opto, istic pendere atque insistere scrutando pervestigando indagando, quam longe et apud quos et quo in loco, quo tempore levis fallaxque, ut sunt omnes, femina rideat atque confabuletur'. Quid tu, Mitio, demum aperte cum hec dicta percepisses, quanam auderes fronte ipsa exposcere ornamenta? Illic ne hereres ut 'hactenus importunam contumacem amaramque mulierem sedatam affabilem mitemque effeci confecique ut omni suo in sermone optimum esse maritum me volgo predicaret: nulle eius ineptie quamquam esset procax apud me tantum potuere ut in iram irrumperem'. O idicirco meritum perquam maximum et admirabile! O mirificam virtutem! O civem ad gloriam ad se familiamque patriamque nobilitandam natum, qui quidem amenti infandeque mulieri gratificari et in ea re mariti belli nomen nancisci didicit! Tu si cum istac temulenta muliere animo pacato et acclini convixisti, profecto haud satis te habuisse stomachi declaras, aut si virum esse te nondum fugerat, dum ita in ea eras affectus ut benivolentie officiis cum ea tibi paratam certationem arbitrareris, illa prorsus maligna atque adeo iniqua non erat. Sin autem natura facilis affabilisque fortassis illi fuerit, non ea de re id tue tu tibi adscribito, nate, laudi quod paulum exasperantem coniugem levi cura tolerasti.
25. "Itaque his, ni fallor, apud vos dictis longeque gravioribus pater uteretur. Sed non omnia prosequor. Cupio apud vos viros sanctissimos disputator videri minime immoderatus, in fratres presertim quos eque atque ipsum me amo, atque virtutis mee non minus quam benivolentie gratia, ipsi ut me ament perpetuo, ut hactenus peregi, contendam. Sed de meis meritis ne longius provehar, hoc tantum a me non usquequaque fore pretermissum iuvet. Etenim, o patres, si quid est quod tota istac in re uxoria fratrum meorum consilium comprobetis, id ipsum in me quoque probetis necessene an non sit, animadvertite. Ego,patres, is sum qui neque duras domi contumelias pertuli, neque ut in nostris matrona laribus lasciviret sivi, neque ut ullo pacto familiam nostram mulieris cuiusvis scelus dedecoraret uspiam permisi. Quod vos si in hac re perseverantia constantia firmitasque animi delectat, si tanti interest bonum maritum fuisse habitum aut manu castam tenuisse uxorem, in nobis adversus omnium hominum turmas obfirmata immobilis perennisque fugiende ab uxore turpitudinis et integre de nobis fame servande ratio viguit. Cum me tot puelle virum, tot parentes generum, tot cives affinem deposcebant meque sibi hinc adiunctum expedire plurimum arbitrabantur, cumque vos, frates, hortari non desinebatis, an deerat in me quippiam quominus maritus ipse plane optimus diiudicarer? Persuadentes tamen trahentes vimque prope afferentes vos atque reliquos ut connubii pestem subirem optimo unico meo consilio frustratos reddidi. Non dos opulentissima, non affinitas nobilissimarum prestantissimarumque familiarum, non forma puelle, non proposite amplitudinis, non magistratuum honorumque expectationes, non fortunarum ostentate copie, instituti mei firmitatem atque constantiam labefactare, aut uspiam convellere potuere; eoque pacto nostros privatos lares immani monstro detestabilique omnino muliebri et publicos cetus atque fora et theatra omni sinistro rumore vacuos expiatosque servavi".
26. Hec Trissophus. At patres qui arbitri considebant, consulto esse opus pronuntiarunt. Interea apud sacerdotes dee Cybelis posita ornamenta servantur.

Edizione HTML a cura di: [email protected]

Ultimo Aggiornamento:

17/07/05 16:34