| Leo Baptista Albertus Francisco Mariscalco. S.p.d. Si quis
tibi dono dederit poma centum praecoqua, ea tu animo accipies ingrato? Qui item rosas
centum selectas et odoratas dederit, tametsi rosae multae unde vis tibi suppeditent, munus
id ne tibi erit ingratum? Ego tibi apologos centum mitto, non eos quidem eiusmodi, ut ex
aliqua apologorum multitudine optimos esse delectos dicas, sed tales ut eos, veluti novos
et praematuros ex nostris hortis litterariis fructus, apud te fore acceptos non desperem.
Qui, si fortassis tibi subobscuriores aliquo in loco videbuntur, dabis veniam huic
nostrae, cui vehementer studuimus, brevitati. Siquidem, ut aiunt, ferme nusquam in dicendo
fuit brevitas non obscura, et apologos quam brevissimos esse oportere censui, sed quom ita
perbreves sint, ut, si eos iterum atque iterum relegas, non multum taedii afferent; peto
abs te non dedigneris paulo adhibito studio eos velle cognoscere, qui quidem cogniti, ut
arbitror, delectabunt. Vale.
Leo Baptista Albertus Aesopo scriptori vetustissimo. S.p.d.
Quom latinos tuum ingenium in conscribendis fabulis maiorem in modum admirari atque
merito divinum praedicare intelligerem, ego qui hos centum apologos, iuro tibi per
sanctissimum nomen posteritatis, paucis admodum diebus edidissem, tuum, quid de re
censeas, iudicium intelligere vehementer optabam. Quaeso dic quid sentias. Vale.
Aesopus Leoni Baptistae Alberto. S.p.d.
Qui dixerit apud Italos non esse ingenia, quantum videre licet, fallitur; fateor tamen
eam ingenii gloriam paucis mortalibus obtigisse. Te vero, etsi ridiculus sis, non iniuria
diligerent, sed invidi sunt. Vale.
Leonis Baptistae Alberti Apologi Centum.
I Aegre ferebat pila caedi alapis pervolvique luto et nullo posse loco consistere;
incundi contra subsidere continue ictibus acerbum erat. Cum homine iccirco egere ut,
posteaquam esset eiusmodi rebus veluti deus qui varias posset elargiri formas, incudem in
pilam pilamque in incudem verteret. "Hae res - inquit homo - vobis non conveniunt.
Sed, si iuvat, ex incude ligones, rastros, atque bidentes efficiam". "Malo -
inquit illa - pristinam amplitudinem et gravitatem servare ac tibi quidem pilae consulo,
malis pervolando atque persiliendo homines in ludo et admiratione tui detinere".
II Lilii flos, perterritus et pallens, dum propinquus fons ad se esset derivatus,
pristinam suam gravitatem ad omnes tumidiores undas, quom ad se adplicuissent,
consalutandas converterat, quoad undarum appulsu procidit. Servasset ille quidem salutem
si non dignitatem abiecisset.
III Saliunca herba medio in torrente constituta, omnes vel levissimas, quae undis
perlaberentur, paleas ad se detinere percupida erat; palearum acervo coacto obruta est.
IV Stella superba extra ordinem admirationem sui praebere desiderans, in medio itinere
quom deorsum a caeteris delaberetur extincta est.
V Canis cum tauro dimicaturus victoriam sperabat, quod adversario dentes superiores
deessent. At cornibus tauri saucius, "non istaec - inquit - putassem".
VI Bos cornupeta, dum sibi cornua exsecarentur, huiusmodi convicia in eam cui alligata
arborem coniciebat: "Ego te supinam per vicos traham"; cui arbos: "At
interim secabere", respondit.
VII Officina admirata petierat unde tantum folles spiritum possent effundere.
Respondere: "Suppeditat quidem unde rapiamus".
VIII Tineam, quod rostro crepitum asserem corrodendo ederet, se ex ciconiarum genere
esse gloriantem muscula irridebat seque, quod aethere pervolaret, Phaethontis filiam
praedicabat.
IX Ursus, quom fruticis ramos diffregisset, trunco dicenti: "Ergo qui escam
praebuimus, hanc abs te beneficii gratiam suscepimus, et quidnam in reliquum annum tibi
nobiscum erit ut agas?", respondit: "Ut dilacerem atque radicitus
convellam".
X Invidus a se primo inventum sinu suo contegendo ignem, omnes latere optabat; at
ignis, ustis vestibus, in medium excidit.
XI Lumbricus a centipede quaesierat uti duos sibi elargiretur pedes. "Tu - inquit
ille - ex duobus, quae habes, unum mihi caput dato".
XII Ambitiosus aegre ferens quod imago sua se ex speculo non salutasset, primo
perturbari iracundia coeperat, dehinc despicere, quomque aeque simulacrum responderet,
illisit atque fregit. Postque haec indoluit, se ex uno plures effecisse irrisores.
XIII Naufragus Oceano, veluti raptori, diem dixerat atque convicerat. "Veni -
inquit Oceanus - non enim impediam quominus tua, ut voles, recuperes".
XIV Castanea quom, suspirio maximo edito, ex igne in mediam aulam prosilisset:
"Non poteram - inquit - tantos animi aestus diutius perferre".
XV Multitudo remorum a temone graviter dissidebant atque illum, quod esset solus et
pusillus, contemnebant. Temo ea re navim ad scopulum ita direxit ut, altero a latere,
omnes qui ibi aderant remi abstergerentur atque dissiparentur.
XVI Sol ex calice vitreo pleno aqua irim in ara pinxerat: id sibi opus aqua ad gloriam
adscribebat. Calix contra: "Ni perlucidus essem atque nitidissimus - inquit - non
extaret". Haec audiens ara secum ipsa tacita, gloriam sibi illam inherere plurimam
gaudebat.
XVII Urna quae, dum plena fuerat, peroccluso et conticenti ore steterat, nunc vacua
reddita, ore apertissimo, omnes ad se adeuntes increpabat.
XVIII Fistula pulveribus obruta: "Nos - inquit - poetae saturi non canimus".
XIX Liber, in quo omnis ars libraria esset perscripta, opem petebat ne a sorice
abroderetur. Irrisit sorex.
XX Canis venaticus catena obligatus, quom videret alios canes inutiles solutos vagari
et ludere: "Itane - inquit - esse inertes praestat?".
XXI Candelabra aurea et pretiosissimis gemmis ornata demirabantur quidnam esset quod
simulacrum ligneum putridum atque in eam diem invisum, modo prae se adoraretur. Respondit
simulacrum: "Personam dei gerimus".
XXII Imperator sagittam, qua rex hostium ictus ceciderat, quam honorificentissime in
templo collocarat. Ingemuit arcus quod, qui facinoris maxima fuisset causa, inglorius
praeteriretur.
XXIII Vermis nucem in qua esset ortus corrodebat. "O igitur ingrate atque impie! -
dixit nux - mihine, quae te ut esses effeci, non desinis pestem inferre?". Respondit
vermis: "Si genuisti ut inedia peream, iniuria est".
XXIV Apud virgines vestales oleum querebatur, quod sibi numquam ab igne, quem tot annos
summa sua cum calamitate nutrierat, gratiae dictae fuerint. Respondit ignis: "Sit
praemium tibi, quod in templo, potiusquam in taberna, pereas".
XXV Claudus quidam pedem sibi, ut aequius pergeret, ex ea parte, qua esset praelongus,
abscidi passus est. Quo abscisso, resupinus plorabat se ad pergendum omnino invalidum esse
redditum.
XXVI Umbra hominis, ut esset maior, solis occasum optabat. Eadem, quom sibi una cum
sole ipso pereundum esse intelligeret, solem in altissimo caeli gradu videri frustra
desiderabat.
XXVII Quom spinosum asperum et intractabilem asparagum rusticus intueretur, quem mitem
et tenerum, adolescentem vidisset atque admiraretur: "Nimirum - inquit asparagus -
maioribus meis persimilis evasi".
XXVIII Fuligo et cinis, fumo abeunte: "Heus frater - dicebant - nos relinques
miseras!". His dixit fumus: "Quid mihi vobiscum negotii est? Vos tardae inertes
atque inter vos minime convenientes torpescitis; ego coelum peto".
XXIX Samium vas proiectum ex pavimento abacos aureos atque argenteos respectans:
"At - inquit - vester nonnumquam fui consocius!". Respondere: "Quidni et
eris quidem, si rhodium aut falernum vinum attuleris".
XXX Cyprestes, horologii inventor, quom in rota nimium quemdam dentem castigaret atque
rogaret, quid ita contumax inhaesisset totiusque operis cursum detinuisset, respondit:
"Ne iners pondus perpendiculi tantarum sibi rerum gloriam vindicaret".
XXXI Quom argonauta, salvis rebus, maximo cum lucro in portum redisset, Neptuno,
percommode habita navigatione, insigne aliquid dedicare constituerat. Ea re hinc malus
navis, hinc ancorae, illinc rudentes, ut se eo pacto honestaret, petebant: "At -
inquit argonauta - temonem exponere expedit, quod minoris constet''.
XXXII Simulacrum Zeusis dicebat emptori: "Optimus me pictor genuit".
"Equidem creta - inquit emptor - non te luto delibutum emam".
XXXIII Linteum a manu rogatum quid esset cur, quod modo vel paululum contactum lacrimas
immodicas effundebat, nunc tam acriter intortum atque percussum nullas emitteret lacrimas,
respondit: "Preabundabam umore".
XXXIV Corylus ab olea rogatus quandone esset fructus editurus qui bruma floresceret,
respondit: "Quom dabitur tempus".
XXXV Agaso: "Quidnam - inquit -, asine, non aeque asinos alios atque homines
impetis?". "Non illi quidem caederent", respondit.
XXXVI Rogarat tuba a deo Echo: "Quom semper fueris procax quid non iam tonitrui
respondes?". Dixit deus Echo: "Iovi irato silendum est".
XXXVII Fungus: "Heus - dixit - o iunipere, audio multos te iam soles vidisse et
usque acerbas baccas habes. Quandone igitur maturescent?". "O dulcissime -
inquit iuniperus - tardus sum, iccirco post quatriduum responsum dabo".
XXXVIII Urtica ad papaver huiusmodi habuit verba: "Quidnam est quam ob rem, omni
reliquo horto virenti ac laetissimo, solus ipse honestissimo in loco constitutus, insigni
corona et balteo donatus, ita metu subpalleas et moerore languescas? Mihi quidem istaec
vita ignobili et exosae atque vix inter rudera relictae condeceret". "O me -
inquit - miserum - papaver -, quod mihi intima sunt vobis ignota discrimina! Tu quod
intractabilis sis atque omnes mordere didiceris, facile tibi vivis ac ipsam te omni ab
imbre sustentas; ego vero, quid ad obsequium pronus facile in quamvis partem pendere
didici, vel ad eam amplitudinem deveni, ut omnis mihi vel levissima aura praecipitium
minitetur".
XXXIX Virgo, quom sorbam morderet, rogavit quanam de causa id ita ageret ut, cum
aspectu dulcissima esset, gustu tam fuisset aspera; nunc autem, quom aspectu tam esset
indecora, tam esset tamen dulcis reddita. Respondit: "Et quid tu utrumne venustatem
cum maturitate congruere facile aestimas?".
XL Mercator, quom per hiemem domum redisset, ex rosetis, quae vere novo tantam spem
prae se multorum et optimorum fructuum florescendo praebuerant, stuppeas et inutiles bacas
excipiens ingemuit, ac demirans tanta ex florum suavitate insuavissimos fructus extare,
rogavit quare id ita accidisset. Responderunt roseta: "Omnis in florum gloria
divitias consumpsimus"
XLI In corona Hadriani adamas et carbunculus, omnium pretiosissimi lapides, apud
unionem constitui recusarunt, quod illius amplitudo sibi esset dignitatis speciem
detractura. Data iccirco potestate ut quo vellent in coronae gradu residerent, inter
minores atque viliores, tota corona lustrata, requieverunt.
XLII Canis helluus ferventis offas vorarat, ob eam rem effectus rabidus aquas mordebat.
"Si mecum certas - dixit aqua - defatigabere".
XLIII Negavit sal easdem cum glacie sedes velle inhabitare, tametsi eadem essent matre
orti; neque enim se commissurum dixit, ut illius inconstantia et mollities pestem sibi
afferre ullam posset.
XVIV Vulpes dum a laqueo, qui se impeditam et artissime obligatam detinebat, summis
precibus frustra orasset uti se solutam et missam faceret, tandem sibi id, re integra,
licere negantem laqueum dentibus rupit. "O me - inquit laqueus - infelicem, qui,
animi mei flexibilitate adductus, ita orari me passus sum, ut et durum et iniustum esse me
mihi necessitas fuerit. Itaque obsequii nostri praemium interitus est".
XLV Cornix in dorso cuiusdam porci unguibus assistens atque omnes circum arbores
respectans: "Quonam praedam hanc differam?" vociferabat. Huic dixit quercus:
"Ad me si lubet, nam fide optima servabo". "Recte sane - inquit illa -
verum autem meditabar quinam possem pondus hoc immane viribus meis tollere".
"Istud - inquit porcus - alibi consilium cape", atque, excussa ave, irrisit.
XLVI Stolidus a succino lapide quaesierat unde in eam vermis aditum habuisset. "At
tu - inquit gemma - quam in te habes stultitiam illam unde accepisti?".
XLVII Puer argenteum Mercuriolum et octo viri ligneum Priapum una per pontem quemdam
deferebant; quo, dum illi pertransirent, perfracto, Mecurius profundum fluvii petiit,
Priapus autem ex aquis extabat. "An non igitur - inquit sacerdos - hoc incredibile
visu est ut, qui tam erat in terris gravis deus, idem iam sit in aqua levissimus?".
Respondit fluvius: "An tu homo in affluenti atque, ut ita loquar, in arida fortuna
eumdem te futurum putas?''
XLVIII Rotae currus Neptuni caerulos illos pulcherrimos equos amare perdite occeperant
atque ideo: "Quo fugitis vehementer sectando?" acclamabant. "Non - inquiunt
illi - fugimus, sed vos trahimus''.
XLIX Puella a sulphure quaesierat quidnam esset rei, cur tanta esset sibi cum igne
amicitia, qui quidem sulphuris calamitate exultet. "Cave - inquit ignis - respondeas,
ni puella haec prius edixerit quidnam causae sit quod, qui illam perdite amet, is tam
inhumaniter atque impie tractetur".
L Stuppae, prius neglectae, dum magnopere fatiscente navi percunctarentur, vindictae
gratia latitabant atque inter se dictitabant indignum esse, quom tantam navigio opem et
salutem afferent, ignobiles tamen atque reiectae semper, praeterquam in necessitatibus,
haberentur. At inter illas quae prudentior aderat: "Ni succurrimus - inquit - una
tota cum navi perimus".
LI Capra, tonstrinam tabernam ingressa, gallo, ut barbam tondi sineret, persuadebat.
"In tua hoc - inquit gallus - tondenda barba, quod sine periculo fiet,
exerceto".
LII "Tam ampli - inquit anser - pedes nobis, ut levissimum caput sustentent,
adsunt". Tum pedes dixere: "An tu ignoras, nusquam esse firmitudinem pedum
optandam magis quam ubi levitas capitis adsit?''.
LIII Exposcente orichalco ut auri loco haberetur: "An tu - inquit argentarius -
hanc vim ignis perfers quam saepius aurum subiit!". "Non tanti apud me est -
inquit orichalcum - esse in pretio".
LIV Puer, quom radios solis amplexibus prehendere nequisset, obcludere inter volas
manus eos elaborabat. Inquit umbra: "Desine inepte, nam res divinae carcere mortali
nusquam detinentur".
LV Caespitibus duobus undas rivuli rogantibus quonam ita propere proficiscerentur,
responderunt undae ea se loca petere, ubi sint futurae maximae et sapientissimae. Alter
igitur ex his, qui cupiditate illius gloriae incensi caespites sese inter undas dederant,
interpellatus a salebris rivuli, quom primum intellexit impedimenta omnia sibi esse
dimittenda, haesit loco; alter vero, nudatis radicibus, undas comitatus est, multis
acceptis incommodis, tandem pingui in solo relictus in grandem et celebrem insulam
excrevit.
LVI "O perfide - inquit venator - qui tantam huic dudum misericordiam, canes
demirans, et commiserationem toto aethere gestiebas, nunc tam repente mactatae predae
eiecta viscera diripuisti". "Equidem id - inquit milvus - ita agebam, ut illa
sese fidei meae crederet et inter ungues meas advolare auderet".
LVII Simia carbonem tractans: "O te - inquit - miserum quem messes ex nemore
lucidissimum, uti audio, pertimuere, ut nunc es ater atque torpens!". "Quin immo
- inquit carbo - iam sum felix, nam illa ignis pestis consumpsisset me ni
abiecissem".
LVIII Philosophus, panem in medio furno ad firmitatem ac vigorem ipsum se
corroborantem, et ad furni os ovum, desudans atque amictus sibi suos delacerans, intuens
inquit: "En quanti interest inter negotia vitam quam in otio ducas! Hic nihil umquam
laboris perpessus ad exiguum calorem sudat atque dirumpitur, ille autem a teneris annis
agitatus et fortunae ictibus exercitatus in otio numquam friguit; tandem, in medio aestu
rerum, decorem et amplitudinem nanciscitur".
LIX Ad ficulneam per hiemem nudam, obsitam nive et frigore nimium pallentem, dixit olea
vicina: "Nonne commonefeci hoc tibi incommodum non defuturum, qui per aestatem tam
luxuriosa veste gloriabaris? Disce igitur ex me parsimoniam".
LX "Volebam quidem apud vos divertere - inquit papilio - sed dicite, quidnam
periculi imminet, quod vos video trementes?". Dixere rogata arundinum folia: "Tu
proinde cogita ut recte nobiscum agi posse speremus, quandoquidem haec, quam colimus, quom
vacua sensus est, tum in omnem partem ad casum nutat".
LXI Vota ad simulacrum vetus posita querebantur quod, quom essent causa ut prae aliis
adoretur, tamen se, antiquissimis amicis spretis, ad nova semper vota advenientia
penderet. Respondit simulacrum: "Mea vobis amicitia si taedio est, abite ut
lubet". Vota indignata se praecipitarunt atque solo illisa in frusta periere.
LXII Iaculum in fontem ceciderat capiteque in profundum versus dependebat. Dixere
nymphae; "Ut mirum est, ob parvulum comae aeris pondus huic pedem tam esse
levissimum!".
LXIII Decurio ex vexillo rogarat quid ita ageret ut, cum in hostem iretur, metu ipsum
refugeret, quom autem pedem miles retraheret, ilico hostibus applauderet. "Falleris -
inquit vexillum - non enim meticulosus aut proditor sum, sed victorum partibus
delector".
LXIV Catella delicata quae, nisi decies prius olfecisset ore nihil capere consueverat,
quom alii canes ossa ilico omnia, ut ceciderant, intercepissent, fame acta atrum et siccum
panem ipso in aere, dum iactaretur excipere didicit.
LXV Scintilla, quae agilis atque perlucida esset, stellam se futuram arbitrabatur, at
defecit.
LXVI Navis, quom obeliscus maximus Romam esset advectus, quod audisset carinas Aeneae,
ut primum solvissent a portu, deas maris fuisse effectas, ea spe in altum sese perditum
excessit.
LXVII Quom pater familias in prato quodam asinum, agnam, capram, porcum atque equum
promiscue depasci intueretur atque eodem in prato geminos tauros amatores inter se
adversis cornibus accurrere: "Mirum - inquit - hoc ut hi consanguinei inter se
atrociter pugnant, illi diversarum linguarum et morum tanta inter se coniunctione
vivunt!". Respondere Fauni dii: "An tu non meministi quod in primis fertur
amicitiam a coitu inter mortales atque inimicitiam extare, atque ob escam?".
LXVIII Praxiteles quom a Veneris statua, quae indecenter intuebatur, iterum atque
iterum suasionibus, cohortationibus, precibus atque denique conviciis et comminationibus
frustra petisset ut oculorum vitium emendaret, ferro tandem id ipsum tollendum censuit.
LXIX Argentariam tabernam corvus loquax inhabitabat eamque ob rem corvi illaec taberna
dicebatur. Rusticus quidam subcallidus, quom multa corvo munuscula esculenta dedisset,
petiit ex eo pro inita amicitia uti aliquid in filiae suae dotem conferret.
"Necessitati - inquit - tuae - corvus - perlibenter obsequerer, sed rerum omnium quae
in taberna sunt nihil, praeter nomen, est meum".
LXX Culex cum coclea dimicaturus, quod pugionem suum in illius durissimo thorace esset
expertus quodque bina tela praeferre illam audisset, pertimescebat ne ad pugnam prodiret.
At coclea istius boantem vocem audiens sese castris continebat. Risere satyri.
LXXI Amans summopere desiderabat atque multis precibus exposcebat, ut aliquis ex
ramusculis lauri qui postes templi ornabant sibi pro corona adesset. Negarunt illi se
dignos esse qui mortalibus gratificarentur; postridie vero, quom in manipulum redacti
verrendo pavimento dehonestarentur, poenituit illiberalitatis hesternae.
LXXII Quom leonis in insidiis post arborem delitescentis summam caudam vulpes vidisset,
etsi illum esse bovem suspicaretur, tamen evolavit fugiens atque inquit: "Malo amici
irrideant levitatem quam deplorent calamitatem".
LXXIII Dixerat philomela strepenti merulae: "Aut tace aut concinnum aliquid
cane". Respondit illa: "Deliras tu quidem, quae nihil nisi ex intima arte
depromptum effers; namque sic vivitur hac aetate, ut non qui didicerint, sed qui didicisse
videantur periti in primis habeantur".
LXXIV Pavo moriens, testamento edito, caudam ad conum galeae militi cuidam legavit;
tantum gemmarum pulli sibi non esse relictum deplorabant. Dixit pater: "Siquidem mei
estis filii, huiusmodi vobis non deerunt".
LXXV Quidam a rege, inspecto stemmate picto, quod esset regium, uti munificentia petiit
uti vestem illam auream, qua esset indutus, mutuo concederet. "Hanc si detraxeris
vestem - inquit pictura - iam nullus sum".
LXXVI Arcus a chorda petebat ne alter alteri esset molestus, ut aut fieret longior, aut
obrumperetur. Haec contra ex illo petebat ut aut fieret brevior, aut perfringeretur.
Tandem, cum utrisque conditio dura videatur, dixit chorda: "Igitur tu viribus, ego
nervis ius tuebimur".
LXXVII Arbos quom per eum annum poma non tulisset, a villico ne se, uti instituerat,
caederet, multis in futurum annum pollicitis muneribus, impetravit. Dehinc secum ipsa:
"En - inquit - quam intersit nos consuetudinem liberalitatis inisse ut, non sine
periculo maximo, negare liceat!".
LXXVIII Villicus in bovem contumacem: "Ego te hoc latericio lapide
percutiam", inquit. Bos qui eum ex tellure quam mollem iam quom versabat esse
meminisset, modice laesurum arbitrabatur, denique percussus sensit ut esset igne perdurus
redditus.
LXXIX Fucus in regem apium huiusmodi convicia disseminabat: "Ille ignavus in
deliciis marcescit, ego visendis regionibus et commentandis rationibus diem consumo, tamen
illi otioso servire malunt". Respondere apes: "Tu quidem per egestatem
industrius videris, cum in otio supinus tamen et in regno intemperans esses, noster vero
rex suis consulendo mavult domi bonus esse, quam foris gloriosus videri".
LXXX Vulcanus Plauti poetae comici amico cornui, quo erat conclusus: "Tu meum
splendorem offuscas" dixit. Respondit cornu: "Te quidem, cum a ventorum impetu
et vitae periculo conservem, meminisse oportet, quod aiunt, incommodum sine incommodo
vitari non posse".
LXXXI Cuniculus animal: "Heus tu - inquit - o lepus, semperne nihil agendo et
dormitando, id ages ut speculari videaris?". "At tu - inquit lepus - semperne
laborando nihil ages?". "Uterque igitur - inquit ille - dum minime otiosi videri
cupimus, nostra fruamur natura. Tibi quidem quod ipse ago et mihi tu quod agis, agere
durissimum esset".
LXXXII Scopulus, qui minores inter undas sese superbum efferebat, maioribus undis
adventantibus ilico delitescebat, rogatus quid ita, respondit: "Stultum est nos
maioribus videri pares velle".
LXXXIII Piscis vehementer optabat arborem conscendere eoque desiderio in arbores pictas
in fontis superficie prosiliebat, ilico pictae arbores dissipabantur. "An vero tu -
inquiunt arbores - istoc pacto insanis, quem etiam fictae arbores fugiant?".
LXXXIV Torrente, qui imbri excreverat, maxima vis lignorum volvebatur, inter quae una
arbos, reliquis amplior, quod ad se complura arbusta ita adhaesissent, ut ob id et sistere
loco iniquo et omnem impetum excrescentis aquae sola substinere cogeretur: "Quam est
- inquit - res molesta amplitudo!". Respondere arbusta: "Tu quidem, quae aureos
soles et candidissimas nobis horas complures tua umbra intercepisti, ferre aequo animo
debes si, turbatis rebus, paulum in te conquiescimus".
LXXXV Bos in navim onerariam cornibus sursum trahebatur. Hic, dum pedibus solum
premeret, vota faciebat ut funis, quo esset alligatus, abrumperetur; quom autem idem in
aerem penderet, vota faciebat ne abrumperetur. "En - inquit funis - ut hic ex suo
commodo nos et valere et perisse optat?".
LXXXVI Puer testudinem interimere cupiebat atque in parietem illam occidebat. Inquit
vetula quaedam: "Fili, si voles, palea occidetur. Nam ubi sese dimoverit, tu palea
eius oculos caedito; illa delitescet, eo pacto fame peribit". "Tuum istoc, o
vetula, sit officium", inquit puer.
LXXXVII Lutum fetens optarat et magnitudinem colossi et formam Bacchi et pleraque
huiusmodi omnia ab homine impetrarat, nusquam tamen fuit in pretio. "Nimirum igitur -
inquit - nobis sordes abiciendae sunt".
LXXXVIII Lacus, quom nubes a montibus in aera surgerent atque in caput imminerent, quod
illas esse montes crederet, maximo ne in se corruerent metu expalluerat. Denique quom in
aquam versae nubes pluissent atque iccirco lacus excrevisset, dixit lacus: "Et quam
eram stultus, dum tam maxime, quod profuturum mihi esset, pertimui!"
LXXXIX Faber, fossor cloacarum atque magister pistrini ex transverso fori inter nobiles
deambulando irridebantur. Tum istorum unus inquit: "Et quid est quod omnes
rident?". Respondit faber: "Quia tinctus es". "At enim - inquit fossor
- tincti omnes sumus". "Nempe id quidem est, ut ais, - tum dixit magister
pistrini - sed tu et tinctus es et vehementer foetes".
XC Minervae statua in arduo monte positae quom imbecillis quidam, qui non citato sed
moderato gradu conscendisset, pedem neque anhelans neque desudans esset exosculatus, a
sacerdotibus laudatus est. Feruntque deam dixisse plures ad se claudos et debiles quam
valentes adivisse.
XCI Epistulam, quae multa expectatissima attulerat, quod quodam in loco sui esset
oblitterata, qui eam receperat ira ob id concitus dilacerarat. "O - inquit epistula -
hominum naturam perversam, siquidem pro uno errato multam poenam desumere et pro multis
acceptis beneficiis gratias nullas agere consuevere!".
XCII Priapo custodi horti donum petenti respondit pater familias: "Admiror quidem
te his, quae suppeditant, divitiis scivisse nusquam perfrui". "At enim - inquit
Priapus - vestes et lacernas volebam". "An tu - inquit pater familias - ignoras
ut stulti sint, qui dando nihil assequantur nisi ut, cum sibi dispendium fiat, tum
accipienti quoque emolumentum afferant nullum?".
XCIII Quom leoni cuidam aditum in coelum patuisse leo quidam intellexisset, cupiditate
gloriae flagrans, difficillima omnia rite exequebatur ut leonibus omnibus facile
praestaret. "Etenim quid insanis? - inquit invidia -. Qui enim huic generi animantium
locus debebatur iam pridem merenti consignatus est". Respondit leo: "Sat erit
nobis promeruisse".
XCIV Grillus, rana et huiusmodi animantia quae aut saltitant, aut consident tantum
atque humo iacent, serpentem minime esse ad movendum aptum arbitrabantur. At dum illum
velocissime in ardua repere vidissent, admirantes agilitatem: "Proh dii - dixere -
itane aliorum mores studia atque ingenium ex nostro sensu et viribus pensitamus!".
XCV Pullus asellus quom in dies una cum aetate florescente tardior et morosior fieret,
"quanta de spe - inquit illius pater - decidi! Namque hic quom puer esset, longe
puero leone villosior pectorosior atque ad cursum aptior videretur, fore illum omnium
quadrupedum principem speravi". "Tu ne mirere o pater - inquit asellus -; nam
hoc generi nostro antiquum esse aiunt, ut pulli quidem bonae spei, firmiores autem facti
quadrupedum omniun ineptissimi simus".
XCVI Rogatus leo quid ita vehementer, pallio in se coniecto perterrefieret, respondit:
"Et quis, monstrum hoc cui neque caput adsit neque pectus, in aethere sublatum
intuens non horrescat?''.
XCVII Leo ille celeberrimus amicus hominis a servo illo hospite suo Romae per tabernas
ductus loro, rogantibus quid ita agere ut, quom in arena cursu pegaseos, saltu pardos,
viribus tauros, humanitate homines superasset, quomque inter leones forma et dignitate
esset nulli secundus, idem tamen se inservire pateretur, respondit eiusdem esse animi et
prodesse amicis et latratores despicere.
XCVIII Lepus ille apud Martialem poetam celeberrimus, qui in os leonis confugerat,
spectans a longe latrantes canes eos, qui acrius essent secuti: "En - inquit - quanti
interest nos huic commendatos fore!".
XCIX Theatrum non mediocri admiratione detinebatur leonem spectando, qui modo discum in
altum perquam belle iactare, modo immanem orbem marmoreum maximis viribus volvere, modo
ovo lepidissime ludere perdoctus esset. "Et quidnam - inquit invidus - levia haec
sunt ac videntur quidem diversa, sed ea unum sunt. Nam illorum quodque volubile quippiam
est". Respondit leo: "Fateor, o rerum peritissime, istuc esse ut asseris, sed te
id nolo fugiat ovum esse hoc fragile quod volvo, mi homo, non pilam".
C In pavonem invidus: "O inepte - dixerat - tune tibi coronam imposuisti?".
Respondit pavo: "Quod torqual tam variis coloribus susceperim nondum etiam
perpendisti?". Risere nymphae.
Liber Intercenalium Decimus
Prohemium
Micrologus egenus quidam ex Arcadia ad Egyptios gymnosophistas adipiscende virtutis
gratia, solus, quod comites nullos invenisset, proficiscebatur. Evenit ut in sylvam
incideret opacam et inviam, dumque inter eundum, quibusdam in colligendis cocleis cibi
fortassis gratia, commoraretur, Herculem illum, qui deus postea ob virtutem habitus sit,
sylva eadem leonem queritantem offenderet. Cuius ex habitu et liniamentis oris Micrologus
cepit illum esse non Indum, sed Argivum potius suspicari. Iccirco: "Heus, frater,
inquit, hacne itur via ad urbem?". Non ingrate se Hercules ab egeno appellari fratrem
tulit, et cuias esset, et quid sibi ea peregrinatione exquireret, humanissime didicit,
sylvamque esse illam erroribus plenam admonuit. Iccirco ad solis radios gressus suos omnes
dirigeret edixit, siquidem non alio pacto foret futurum ut nisi maxima cum difficultate
sylvam posset evadere. Denique homini, quem non graia tantum lingua, verum et ipse
virtutis amor commendaret necessitudineque quadam natura duce devinciret, omnem ab se
fratris pietatem erga Micrologum et officium deberi professus est.
Et quorsum hec, o studiosi? Amici, queso, adhibete huc animum. Omnes quidem, qui in
litteris versamur, ad virtutem, ni fallor, et gloriam studio bonarum artium tendimus; sed
non ea omnes sumus fortitudine prediti, ut leonem sectari tuto possimus. Natura enim
ominibus pares nequaquam ingenii vires partiri dignata est; qua ex re effectum est ut
alios grandia, alios infima, cum deceant, tum delectent. Quid hoc igitur mali est inter
nos, quod, cum littere et ad virtutem communia studia nos fraterno quodam sanctissimo
vinculo coniunctissimos esse cupiunt, in tanta rerum et artium tenendarum difficultate,
ipsi tamen inter nos tanto sumus fastu et insolentia prediti, ut quisque preter se alium
nequeat recte velle sapere? Ac nedum pro officio quidem et pietate in studiis litterarum,
veluti in maxima sylva vagantes, quoad in nos sit, nostro sine incommodo esse levatos
nolumus, sed et eos, qui lumine aliquo laudis et fame perspecto, ad virtutis gloriam sua
industria progrediantur, aut extinguendo illorum laudem, aut in sinistram semitam
divertendo, interpellamus. Quod si maledicendo tandem exerceri iuvat, omne putabam
imperitorum vulgus non modicam neque parum accommodatam esse materiam, in qua in omni
obloquendi impunitate et licentia, quasi legitime bello indicto, liceat abuti, siquidem
non inter divites et pauperes, non inter potentes atque imbecilles, non inter dominos
atque servos, quanta inter doctos atque indoctos inimicitia extat, natura duce. Sed nolo
esse prolixior. Tantum vos, o studiosi, si quis vos litterarum et virtutis cultus ad
humanitatem ornavit, obtestor ut, quod deus ipse vobis divinum dedit ingenium ad quasvis
maximas res petendas et conficiendas, illud velitis non a pietate et officio abhorrere.
Nosque enervatiores, qui tardis et crassis ingeniis aptas lucubrationes edimus, oro ne
despiciatis. Si vos omnes fratrum loco semper habui, si lesi neminem, profui quam multis,
date, queso, una mecum operam ut nostra hec tempora, cum iocosis scriptoribus non vacua,
tum eadem posteri non invidie fuisse plena sentiant. Id autem assequemur, si nos inter nos
positis obtrectationibus certatim amabimus: hoc agite et este felices.
Argumenta libri decimi
Bubo: Cives aliquos in re publica etsi improbos alendos tamen.
Nebule: Neque contra superbos fastu et contumacia contendendum.
Pervicacia: Sed tempori cedendum.
Templum: Semper enim fastum et pompam fuisse pestiferam.
Lacus: Iccirco ornandi sui gratia res novas in re publica non querendas, sed ferendas
patrie priscas consuetudines utcumque ille sint.
Lupus: In rebusque agendis fortune facilitate et successibus minime confidendum, quo in
quempiam iniuriam inferas.
Aranea: Fieri enim interdum ut contra pusillos et abiectos suscepte inimicitie ultimum
in discrimen atque exitium quemvis amplissimum et prepotentem adducant.
Bubo
Cum omnium generum alites, ut de sua re publica in commune consulerent, in montem
Olimpum convenisset. Bubo ales rerum antiquarum studiosissimus, quod supercilio et gestu
omnique corporis habitu plane philosophus putabatur, cunctis attentissime in eum
intuentibus, in medium babuit contionem, mea quidem sententia haud inelegantem, qua
quidem, ut eiusdem veluti commentaria recitem, aiebat superis meritas gratias agere se,
ubi tantam intueretur multitudinem cupidissimam audiendi ea que pro communi utilitate a se
per omnem etatem suam multis essent vigiliis exquisita. Namque se adinvenisse aliquid,
quod cum attente audiverint, palam intelligent quonam pacto mutuis beneficiis inter
diversas aves perennis amicitia et honestissimum ocium pulcherrime servari possit. Sed
esse quidem ad eam rem opus, in primis, lege qua improbi et contumaces coherceantur,
probis vero bene vivendi ratio et modus prestetur. Dehinc multa de vi legis percommode
disseruit, ac primum illud commune apud eos, qui de hisce rebus disputant, retulit. Orbem
terrarum, et que in orbe sunt omnia, quam rectissime ipsa nature lege agi, contraque neque
publicum neque privatum inveniri quippiam, quod sine lege possit diutius persistere.
Itaque legem prorsus esse necessariam affirmabat. Neque iccirco audiendos si qui fortassis
flagitiosi et insolentes contra surgerent, qui quidem quo impunius absque lege vivere
affectant, eo legem difficilem et gravem dicunt. Probis profecto legem esse gratissimam.
Post hec quamnam rogaret legem protulit: "Alitibus, quibus falcate ungues et
rostrum aduncum est, ut solo ruspare et escam desumere nequeant, cetere aves alimentum
prebento". Hic iterum atque iterum obtestabatur ut quantas hec secum lex utilitates
afferret diligenter attenderent. Iuravitque per magnos deos a bonis omnibus, quibus cum de
lege roganda antequam ad dicendum venerat contulisset, legem eandem mirum in modum
approbari. Ac rogavit quisnam esset, qui non plane intelligeret omnibus mortalibus minime
parem a natura vim et facultatem esse contributam. Ergo suam cuique non omnino dementi
sortem ita ferendam esse, ut continuo meminerit commutatione officiorum necessitati
satisfieri oportere. Hic multa de liberalitate disseruit: gigni amicitias liberalitate,
excrescere amicitias beneficiis, gratiamque et benivolentiam civium adipisci munificentia,
denique natura duce omnibus usque adeo gratos liberales esse, ut a notis atque ignotis
diligantur palamque laudibus extollantur. Deinceps disputavit quam maxime impium et prope
contra naturam illud omnes deputasse debeant: si cuius rei plane quis abundet, eius tibi
indigenti non fecerit copiam. Potentiam quidem et imperia, ab his qui forti et generoso
animo prediti sunt, non eandem affectari ut quempiam ledant, sed ut quam multos beneficiis
et munificientia sibi adiungant. Regum iccirco munus ita quempiam obsequio iuvare, ut tibi
ingentes debeat gratias, quas procul dubio habebunt hi qui vite subsidia a liberalissimis
suscipient. Ex qua re firmum et eternum inter eos qui acceperint atque eos qui contulerint
beneficia vinculum necessitudinis futurum pollicebatur. Maxime id quidem ubi perspicuum
erit, alios perenni liberalitate in dies multorum animos ad integram amicitiam fovendam
illicere, alios vero in bene de se merentes prompto et memori animo esse deditissimos. Et
sanum inveniri neminem, qui cum intelligat quantum amicitie debeatur, non idem det operam
ne cui ingratus videatur. Accedere preterea quod ad virtutem non mediocriter conferat
habere paratum quasi emulum, quocum certes officiis et benivolentia, a quove summa tua cum
laude gratissimos fructus liceat expectare.
Itaque de commodis legis latissime disseruit, ut nihil locis suis defuerit, quo legem
honestam, facilem, utilem ac denique approbandam esse edoceret. Iamque omnis plebea
multitudo, maximeque corvi et cornices, palam assentiri ceperant, verum pavo, anates,
coturnix et huiusmodi proceres, auro et gemmis nitentes, quod animo essent et fastu
tumidiores, egre hanc rem ferre, anatique iccirco, avium loquacissime, dissuadende legis
munus dedere. Ea vero, aliis indicto silentio, a maioribus et his qui virtute et bene
merendo claram de se famam posterisque suis ocium et tranquillitatem reliquissent,
exordium dicendi fecit, horumque dicta et facta summis laudibus extulit. Tum contra
vituperandos esse asseruit eos, qui maiorum optimorum et prudentissimorum disciplinam
aspernarentur. Quo quidem in genere arguebat esse eum, qui non contentus moribus et
institutis patriis novas et inusitatas vivendi fraudes afferret. Hanc nimirum tritam
patere viam seditiosis et captiosis omnibus ad novas et capitales res constituendas, ut,
quod armis et vi perficere sibi in animum induxerunt, id legis adminiculo et imperitorum
suffragio adoriantur. Quare cavendum quidem esse, per deos immortales, ne, cum ocium
assequi putes, libertatem, qua una re dulcissima in rerum natura dulcius et carius
inveniri nihil potest, amittas. Deque iure libertatis tuendo quam longam hic orationem
habuit. Rogavitque quinam tam acres et vehementes possent reperiri uspiam inimici, qui pro
tuenda libertate, etiam ipsi infimi et plane humiles plebei, armis et omnibus viribus non
obsistendum acclamarent. Iccirco cavendum esse, ne quam rem armatus fortassis et
fortissimus hostis palam certans non diminueret, eandem quasi per insidias levissimus et
gnavissimus aliquis sua loquacitate eripiat. Denique animadvertendum inquit, quam sit
longe a libertate id negocii suscepisse, quod invito tamen tibi per edictum agendum sit.
Atque liberis quidem populis leges tantum probandas affirmavit, que suum cuique servent,
raptorumque iniurias prohibeant; eas tum demum leges penitus abolendas, si adsint, que
liberis tuis rem sudore et periculis parctam, tibi libertatem a diis elargitam, universis
vero industriam bene degende vite magistram eripiant. Enim fore profecto neminem quin
malit inertem vel egenam quidem vitam ducere, quam ociosis et supinis ingeniis obsequi et
subservire. Hocque loco nullas obticuit industrie laudes. Divitias quidem, nervum rerum
publicarum, accumulari industria; paucos industrios persepe cuncte multitudini in ultimis
casibus opem et salutem attulisse. Bene moratam et bene constitutam rem publicam, non tam
industriis summas gratias, quam ociosis capitale odium debere. Quin vero expellendos atque
e regione exterminandos omnes ociosos, quo et ipsi penas lese rei publice dedant et
ceteris malorum morum labem non immisceant. Post hec egregie disseruit quanta ocio scelera
gignantur. Itaque eo pervenit oratio, ut Bubonis legem nullis nisi desidiosis et ignavis,
aut improbis et nequissimis, posse placere ostenderet. Qui quidem, quod industria sibi
victum suppeditare nequeant, fugiunt, aut quod infinitam animi cupiditatem et fastu
pertumidum pectus nequeant pro libidine complere, eam ob rem aliorum innocentum fortunis
et calamitate publica sibi ipsis quoquo pacto satisfacere enituntur. Itaque huiusmodi
legem maxime pernitiosam omnibus probis videri adiuravit. Quod si quis tamen usque adeo
vehecors inveniretur, ut sua servitute cuipiam sese gratum quam libertatis cupidum videri
mallet, eum sane, quoad ita statueret rerum suarum et obsequii prodigum posse ita esse ut
sibi turpem susciperet conditionem, ceteris vero sua impudentia necessitatem serviendi non
imponeret.
Longumque esset hic referre quantas et quam pernitiosas in dies futuras discordias
enumeraret, si pro libidine non modo famescentibus, verum etiam plane lascivientibus et
omnino supinis copiosam et exuberantem escam non prebuerint: neque defuturos qui graviora
et duriora posthac audeant exposcere, ni forte libertatem contra ociosissimos et
petulantissimos tueantur. Iam vero hac oratione animos audientium vehementer ad libertatis
rationem habendam impulerat; tamen, quod superiori oratione Bubo plurimum eloquentia
potuerat, multitudini anceps et ambigua erat animis altercatio. Quam rem ex vultibus
obticentis multitudinis conspicientes proceres, certatim singulos alitum ordines obeuntes,
quibus quisque poterat argumentis legem dissuadebat atque inter ambulandum his verbis
utebantur: Bubonem non obscure delirare, qui quidem ut sese philosophum ostentaret, et
aliquid excogitasse videretur, in tanto prestantissimorum cetu unus ad declamandum temere
accessisset raucaque voce inanem atque admodum ieiunam et insipidam orationem recitasset.
Enim preter id quod pallenti vultu et gravibus oculis ad ultimam deformitatem exhibuisset,
eum nihil quod philosophantis dici possit attulisse, ac in eius quidem omni reliqua vita
rem nullam philosophis persimilem reperiri, nisi quod solitudine dura in desertis theatris
tristique umbra delectetur. Musica quidem, qua unica re perdiscenda integras noctes
pervigilet, quave egregie se valere profiteatur, in eadem tamen perdiscenda multo esse, ut
videre licet, ineptissimum. Tum orabant ut eius ipsius avis morosos gestus conspectarent
ac aspicerent qualem perferret supercilium, ac si omnes ad unum usque superos atque
inferos deos de roganda lege consuluisset.
Bubo aures et oculos, ut ea que passim de se dicebantur intelligeret, huc atque illuc
versus in partes omnes intendebat, de seque eos haberi sermones tam ridiculos tamque
varios admirabatur. Cuius vultus et gestus aves intuentes in tantum cachinnum erecte sunt,
ut ad irridendam bestiam circum propius omnes advolarent. Quam rem, ubi aquila, accipiter
et huiusmodi alites per ludum agi intellexissent, confestim in unum ad consulendum
convenere ac, sententiis rogatis, constituere bello id sibi, quod pace ac lege nequeant,
constituendum. Exque eo in hunc usque diem eternam adversus proceres inimicitiam gessere.
Hoc apologo velim id ipsum in urbibus evenire intelligas: ut adsint nonnulli, quos
commodius sit obsequio quam capitis periculo alere.
Pertinacia
Robora humo ab austro proiecta maiorem in modum cannas admirari non desinebant, quod
tantam vim furentis venti incolumes et illese substinerent. Tum canne: "Quid
spectatis, immanes quercus?" aiunt. "Vestram ob duritiem atque pervicaciam
iacetis. Nos quidem humiles adverse fortunae impetus obsequio et patientia frustramur''.
Nebule
Proxima superiori patrum nostrorum etate, Italia, non pro vetere maiorum more ex
delectu civium, sed conducto milite et peregrinis armis uti consueverat. Hoc, ni fallor,
prudenti consilio, quod mercennaria et ignobilia capita furori armorum obiectare, quam
civium periculo et discrimine fortunam belli experiri, commodius ducerent. Fortassis etiam
illud cavebant: ne arma latinus miles sumeret, quibus ad patrie pernitiem postea
abuteretur. Ut evenit quidem. Nam cum hostis assiduus spe victorie et prede cupiditate
pacatos et quietos intra Italiam opulentissimos populos vexaret, et ob id iuventus Italie
sensim esset armorum studiis excitata, ut est ferox et ad imperandum nata gens itala,
repente pene innumerabiles bellorum duces passim tota Italia excrevere, tantis animis
prediti et tanta rerum gestarum gloria elati, ut eorum quisque, non iam ad victoriam et
triumphos, sed in primis ad regnum spectet, et vicisse parum ducat, ni eos ipsos quos
superarit eosdem legibus auspiciisque suis pro arbitrio regat. Hac de re, cum illi
imperare et libere civitates homini nemini servire pulcherrimum ducant, et illi pro
nanciscendo imperio, isti pro tuenda libertate nihil a se esse pretermissum velint, tanti
utrimque tumultus exorti sunt, ut nedum homines, verum etiam superi ipsi in maximam eius
rei admirationem verterentur. Iccirco a Iove optimo maximo, cui ocium et tranquillitas
mortalium sempiterne fuit cordi, deorum interpres Mercurius demissus est, ut quid tanti
ubique per Italiam apparatus belli vellent sciscitaretur. Sumptis talaribus, deus in
montem Alpim delapsus constitit eo in loco unde et Galliam et Etruriam spectaret, atque
illic talaria ponere et formam dei ceperat exuere, ut intra cetus mortalium sese decentius
accommodaret. At extemplo presto sibi affuere Nebule et, corona facta, deum consalutavere
perfamiliariter; nam illis Mercurius in rebus agendis plurimum uti consueverat.
"Etenim certe, tum inquit Mercurius, attemperate advenistis; me quidem, ni fallor,
labore hoc quo animo suspensus veneram levabitis. Atque vos, queso, que interdiu noctuque
urbibus superincumbitis, cum facile id potestis novisse, dicite quid rei est quod tantum
hinc mortales atque hinc armorum agitent?". Tum Nubes: "Etenim, Mercuri,
inquiunt, ut rem tenes, Plutoni filia est puella quedam diis uti opinor ipsis non ignota,
cui nomen Ambitio, forma singulari, ut eam ingenui plerique adolescentes iuvenesque
patritii non pauci vehementer appetant. Sed cum ea lasciva et petulca est adolescentula,
sectatorumque copia in maiorem modum gaudet omnibusque, quoad in se sit, queque de se
optent pollicetur - ex quo fit ut, qui amore flagrant, in ea observanda omni opera, cura,
studio, diligentiaque advigilent, rivaliumque spes atque expectationes, quoquo pacto id
queant, interpellent atque frustrentur - hinc inter eos simultates, odia rixeque exorte,
studisque partium eo res adducta ut, explicato agmime et instructa acie, contendendum sibi
fore instituerint".
Re intellecta Mercurius: "O iccirco pestem mortalium feminam, a qua semper iurgia,
discordie, dissidia omnisque publicarum privatarumque rerum calamitas manarit". Atque
dum interea sese ut ad Iovem rediret accingeret, num quidnam Nubes de se velint rogavit.
Tum Nubes: "Expectato nobis isthuc quidem dixti, Mercuri, nobis, inquiunt. Nam pro
tua in nos benivolentia, ut speramus, iustissimam, piissimam, minimeque difficilem causam
pro nobis suscipere non recusabis. Idque ut agas, et precamur et obtestamur. In causa hec
sunt. Nosti, Mercuri, quam non penitus simus ignobiles. Nam, seu Tellure seu Iunone matre
orte, patre sine controversia Phebo esse nos procreatas hominem qui ignoret arbitramur
fore neminem. Que nostra sit vita pacata et modesta, non est ut tibi rem notissimam
impresentiarum referamus. Quid igitur? annon iniuria est, ignes sedem Ethnam regemque
Vulcanum habent, aque maximos et multiplices sinus complent lateque Neptuno rege
volutantur, venti non speluncis quidem suis Neptunoque rege contenti sunt, quominus toto
ethere, mari, montibus ac denique toto orbe terrarum lasciviant? nos autem innocue, in
omnique officio constantes, non rege honestamur, non legibus sumus munite; quin immo, rem
durissimam, semper extorres et profuge agitamur, ut numquam in loco consistere, numquam in
ocio conquiescere liceat. Semperne umbram fovebimus lachrimis? Nos rorem et alimenta
seminibus, pomis ut efflorescant atque mitescant congerimus, quibus et victime deorum et
mortales homines, delitie superum, pascantur. Venti flores decussant, aque illuvionibus
herbescentem agrum prosternunt; ignes adultam segetem populantur. Sed non est ut te
prudentissimum, quem ut ad Iovem redeas properare intelligimus, prolixius commonefaciendo
detineamus. Unum est quod te iterum oremus, ut hanc apud Iovem salutis dignitatisque
nostre causam suscipias, id quidem, si honestam et tua in nos pietate non indignam
iudicabis. Ac tibi quidem persuadeas volumus, Mercuri, nobis posse dari optatius abs te
nihil quam ut vel maxime te interprete hanc iustam et superis factu facilem gratiam
assequamur. Cupimus rege honestari et quasi a longo exilio donari patria, ut aliquando per
ocium sanctissime ac religiosissime deos colere possimus. Nullum neque considendi locum
neque regem, modo honestum, recusamus. Hoc, Mercuri, si per te, uti speramus, ex sententia
impetrarimus, senties profecto et memores et longe gratissimas tuo beneficio
iuvasse".
Tum Mercurius: "Cupio quidem, inquit, vobis esse honori et commodo, sed vestrum
est consilium videre ne in ea re prestetne Mercurium apud superos Nubium oratorem, quam
Iovis consultorem adesse. Quam ob rem ita censeo: legatos vestros ad Iovem mittendos; his
ego deorum senatum honorifice cogendum curabo". Placuit iccirco legatos una cum
Mercurio ad Iovem proficisci. Quorum oratione et postulatis Iuppiter nonnihil frontem
compressisse referunt. Cumque cogitabundus parumper obmutuisset, legatos Nubium ad se
missos his responsis fecit; placere diis ut Nubes et rege et regno quoad velint gaudeant.
Verum quo ea in re commodius absque ullius offensione Nubium desideriis satisfaciat,
superis aptum et dignissimum regem eligendi curam ordinibus Nubium delegasse. Que cum ita
sint, in comitium coeant edicit, ea spe ut persuasum habeant regi renuntiato neque sedes
neque honores a diis defuturos.
Itaque totis regionibus apparitores nubecule proceres illas pregrandes barbatas nubes,
ut regia comitia fiant, accitum devolant. Eccas iccirco has atque has candidatas, et tota
facie corporis meditabundas elatas supercilioque protenso, ac si pre se queque ferat omni
mente et cogitatione iam iam sese ad gerendam tyrannidem et ad leges conscribendas
impendere. Accedebat quod tanta erant insolentia predite ut, spreto omni consueto
iumentorurn genere, exquisitis horrendis undique belluis, hydra, hypocentauro, et bellua
Lerne et huiusmodi monstris adveherentur. Phebo patri hunc Nebularum fastum et superbiam
invisam fuisse affirmant, earumque fastidium non pertulisse, sed faciem avertisse. At
Nubes, ut primum iuxta summum coacervate convenere, intolerablli quadam dignitatis et
maiestatis ostentatione, voce gravi et reboanti, presse tamen et submisse seu subsurde,
mutuo se consalutavere, ac vix centuriatis comitiis nedum omnibus classibus admissis,
incredibile dictu est quanto studio queque se ad omnes ordines ambiendos immiscuerit.
Audisses eorum gravem et raucam vocem increbescere, post hec in clamore quam maximos
erumpere; dehinc acri contentione partium, res vi et viribus agi cepta est, ut candidati
ipsi furentes, pallio ad brachium posito, in saxa saxis et facibus pro armis uterentur.
Incredibile dictu est, quam istius conflictus fragor et bellantium fremitus mortalibus
superisque ipsis terrori fuerit. Fluvii ex Nubium sanguine redundarunt; montes et deorum
templa pavore et terrore contremuere. Ipsos deos, ac si celi fundamenta labescerent, totis
animis suspensos extitisse haud dubium est. Solum Iovem fronte perplacida et serena,
emisso suspirio, post tantos Nubium motus subrisisse asserunt, et rogatum dixisse, non id
a se consilium ceptum temere, ut de rege sibi eligendo inter se Nubes considerare
iusserit. Novisse enim per se preposteram et perversam Nebularum naturam, que quidem cum
pectore fastu pertumide sint, tum et nimia satietate et fastidio rerum semper vagam et
inconstantem degende vite rationem approbarint. Neque sibi non fuisse earum arrogantiam et
importunitatem compertam et cognitam, tum aliunde, tum ex hac re, quod regem et regni
sedem appeterent. Quem quidem si fuissent adepte, et in commune decus suas vires,
consilia, voluntates, studiaque conferre didicissent, sine dubio prope diem futurum non
defuisse, quin ille immanes atque audaces in tantam insolentiam proveherentur, ut astra,
lunam solemque ipsum occupare inniterentur. Non igitur potuisse pulchrius eorum
petulantiam retundi ac reprimi. Nam, cum omnis in quibus aliqua seu virtutis seu vitii
similitudo insit perfacile una inter se congregentur, ut videamus quam ipsi potones,
edones, amatores aleatoresque, fures, raptores, sicarii, facinorosi ac deinceps huiusmodi
reliqui improbi et conscelerati, inter se, similitudinis vi et voluptate ducti, comiter et
familiariter convivant; solus superbus sui similem superbum dedignatur atque odit,
superboque quivis minus est quam superbus gravis. Superborum illud esse ingenium, ut inter
se numquam sint non molesti et infestissimi.
Templum
Fuerat, ut a marioribus nostri accepi, nobilissimum in Etruria ornatissimumque dee
Tussis templum, vetustate religiosissimum structuraque omnium admiratione dignissimum, in
quo sacrificia et dies non rarissimi multa celebritate et omnium finitimorum concursu
festi agerentur. Quod sane templum forte in hanc usque diem perstitisset, ni mirum in
modum casu quodam inaudito et admirabili corruisset. Nam evenit quidem ut lapides, qui pro
fundamentis templi substituti iacebant, inepta quadam rerum novarum cupiditate ducti in
huiusmodi sermones inter se irrumperent. "Quid agimus, ignavi? utrumne in hanc
perpetuam servitutem deiecti sumus, ut hoc immane cui substrati sumus pondus licuerit
numquam deponere? semperne insolentes et inertes eos, qui nostris humeris incumbunt
lapides, perferendos ducemus? quid, si illi quidem primi in hec loca devenissent? quid, si
has longe ante alios sedes occupassent? quid, si ab illis vetustissima huius soli
possessio, quam a nobis iam pridem adita et prescripta esset? quenam hec iniuria est?
novos et adventitios lapides in luce versari et sole, nos vero, antiquissimos incolas in
umbra et squalore perpetuo esse? quis usque adeo vecors hoc possit diutius perpeti? Illi
inutiles et supini auro et coronis ornantur; nos, quorum labore et nervis omnis istius
templi salus et incolumitas consistit, luto et musco sumus numquam non penitus delibuti et
sordidi. Illosne cum candide et tenere puelle exosculentur atque amplexentur, nos tantum
neglecti et ignobiles eternum latitabimus? Liceat demum ab hac ignominia nos in
fortitudinis et decoris gloriam vendicare. Conscendamus animo robusto atque audaci, nosque
in alta et celeberrima templi sede, ut meremur, arripiamus". His dictis incensi
animis sese ad eam rem conficiendam expediunt. Sed vix accincti unus atque item alter ad
motum insurrexerat, cum omne templum hinc atque hinc ingenti fragore corruit. Eam ob rem
fabri, cum ceteros tum maxime fundamentorum lapides partim ad calcem efficiendam
confregere, partim ad substernendam cloace viam ex sacro loco admovere. Id cum ita fieri
intuerentur lapides hi, qui tante calamitatis in causa fuerant, sua non minus et aliena
incommoda atque iacturas indoluere. Atque inter deplorandum admonere singulos non
desinebant: insanire illum qui nolit eum sese esse qui sit, prudentisque officium profecto
fore, quemcumque sors dederit locum, non odisse; ac veterem quidem consuetudinem, etsi
incommodam et iniquam, potius ferendam quam novis institutis ipsum te atque alios in grave
aliquod damnum ultimumque fortassis malum precipitem dandum.
Lacus
Quodam in lacusculo, quo nullum accedere animal nocuum consueverat, perplures pisciculi
et ranarum numerus, diversorum morum animantia, dici non facile potest quanta cum
voluptate una conviverent, vetustissima a marioribus suis ducta consuetudine ut omnia
omnibus, tum ranis, tum pisciculis, essent in eo lacu communia. Nam quotidianus quidem eo
in loco erat ludus huiusmodi: ut inter catervas pisciculorum, qui per choreas
inglomerabantur, rane passim modos assultim canerent. Denique reliqua omnis vite degende
ratio illis erat huiusmodi: ut ad iocos et festivitatem comitatemque addi amplius nihil
posset. Summa in primis libertas, maximum ocium, nulle discordie domestice, nulle cum
finitimis aut exteris contentiones, nulle invidie, nulle inter cives suspitiones;
incredibilis animorum et voluntatum publicis privatisque in rebus consensus. Que res cum
ita essent, seu communi fato rerum humanarum, quo nihil perenne aut stabile esse apud
mortales licet, seu innata quadam in plerisque immodestia, ut nihil minus queant quam
secundam et prosperam fortunam ferre moderate, evenit ut curiosi aliqui et nominis
percupidi oratores pisciculi, ut dignum aliquid in re publica fecisse viderentur, hanc
legem rogarent: LEX: Litus omne lacusque supremas partes rane habento; infimas regiones
pisciculi tenento.
Et enim ea lex tum quidem universis placuit, preterquam senibus singulari prudentia
preditis, sed ad dissuadendam legem non satis contra eos qui suaserant obloquentibus.
Legis ergo latores, quod optimum vivendi ordinem multitudini adinvenisse viderentur,
publice fuere collaudati. Divisa enim percommode hac lege esse regio putabatur siquidem
vim haberet hec lex ut infimas aquas limum permiscendo ranis fedare non liceret, et
pisciculos suis latebris contentos esse oportere. Itaque, cum legi dies aliquos summa cum
observantia et religione paruissent, seque quisque suis sedibus non invitus continuisset,
item evenit ut fit; nam institutum adeo sanctum, adeo optimum, in re publica nullum
introducitur, quod ipsum aut legibus novis abrogetur, aut veluti fastidio quodam ab
insolenti et rerum novarum cupida multitudine pessundatum negligatur. Pisciculorum enim
plebs, pro veteri loci licentia et usu, non interraro in lucem supremam emergebat, et rane
quoque pisciculorum sedes subibant. Ac lex quidem penitus in dies antiquari cepta est. Eam
rem qui legis auctores fuerant egre et permoleste ferebant; suam enim auctoritatem non
minus quam publica instituta negligi et posthaberi dedignabantur. Iccirco et privatis et
publicis contionibus omni dicendi arte elaborarunt, ut pro lege servanda aggredi
perpetique quidvis plebes quam pulcherrimum ducerent. Id quidem pisciculis in primis ad
suorum eloquentiam circum obstupescentibus et studiosius applaudentibus usque eo
persuadebatur ut, dimisso ab oratoribus preconio, ne, cum lapillus in lacum caderet, esset
in mora quispiam, quominus illico ad suas sedes universi decurrerent. Sine ulla contumacia
edicto a pisciculis parebatur, sed rane garule atque petulce et natura insolentes, vel
quod pristina libertas et soluta vivendi ratio longe esset gratissima, vel quod oratorum
nimium odiosam ambitionem fastidirent, non modo edicto non parebant, verum immo cum lapis
ceciderat confestim partes imas lacus petebant, et contiones undequaque irruentes
interturbabant, ac multo strepitu vocem oratoris exaudiri non sinebant. Oratores prodi rem
publicam, gravissimum scelus admitti vociferabant, eamque contra leges contumaciam patrie
allaturam pernitiem deplorabant. Rane eos insanire affirmabant, qui non intelligerent
introductos lege isthac tyrannos esse, ad quorum levissimum edictum turpiter parere
didicissent: se enim nondum odisse libertatem, ut non pulchrius ducant sine novis legibus
priscam maiorum libertatem tueri quam legitimam servitutem aliquam subire. Quid multa? dum
hinc illi instant, hinc rane recusant legi parendum esse, sua dicendi vi oratores mobile
pisciculorum vulgus assiduis contionibus assequuntur, ut que res prius festivitatis
iocique loco licuisset, eadem ipsa nunc legis rigore pro scelere et gravissima iniuria
habeatur. Multe iccirco hinc atque hinc varie et graves querimonie durissimaque convitia
audiebantur. Iamque prope ad arma et ultimum discrimen studiis partium res devenerat. Hoc
loco pisciculi cum se viribus intelligerent inferiores esse, ad fraudem et dolum confugere
instituerunt; digna res litteris et memoratu.
Non longe enim ab hoc ipso lacu pergrandis quidam serpens nidificarat apud palustrem
foveam, quo pisciculi per subterraneos meatus traiicere consueverant. Hunc legati
pisciculorum accersitum accessere, cuius legationis principes fuere iidem ipsi pisciculi
oratores et legis suasores. Quorum eloquentia commotus serpens nihil prius agendum putavit
fore, quam ipsis cum legatis ad regionem et gentem visendam advolaret. Eius adventu leti
pisciculi maiorem in modum inter se congratulabantur. Ranarum enim superbiam, quas iam tum
quidem ob tyranni metum animis cecidisse intuerentur, posthac nullam futuram
arbitrabantur. Rane, ut pisciculorum fraudem et malum dolum non obscuris inditiis
intellexere, par reddi pari oportere statuebant, ac lutriam quidem pisciculis
infestissimum animal ciendum predicabant.
<...> Negabant enim <senes> non esse dementium civium odiis inter se quam
pietate atque officiis maluisse certare, neque decere quidem crudelitatis odio id
committere ut ipse impiissimus videare. Tum et domesticarum simultatum atque contentionum
externum aliquem, non modo ultorem sed ne arbitrum quidem, cui vel invitis parendum sit,
si sapiant, fore non admittendum. Neque non disputabant quam nusquam esset id futurum
facile, ut superbos eiusmodi et ventri deditos <a> suis cervibus abmoveant, si quid
forte, ut futuri sunt, graves esse occeperint. Addebant item vehementer futurum incommodum
atque profecto dignum vituperio, si private malorum civium iniurie patrie discrimine
vindicarentur, aut si ita iniurias persequerentur ut sibi in adversariorum calamitate
perlugendum esset. Ac denique rogabant quam pulchre superis congratulaturi essent,
siquidem concivium calamitate et propria ignominia delectarentur. Postremo ut odiis
temperarent obtestabantur, namque si odiis certent, illud palam enumptiabant, eo pacto
plane interitum patrie et ultimum excidium importari. Vicit tamen astutissimorum sententia
et eorum quidem, qui ulcisci iniurias quoquo id queas pacto fore pulchrum persuadebant.
Itaque, spretis senibus, per legatos pene ex ultimis terris lutriam advocavere. Bellua, et
natura ferox et fame pene absumpta, ut primum opulentissima delata regna conspicata est,
gratias egit superis quod se preter spem et expectationem tantis donis beassent,
serpentemque convenit et cum eo divisum hac lege imperium iniicit. LEX: Serpenti in ranas,
Lutrie in pisciculos ius esto. Posita lege, immanes principes, execranda ingluvie prediti,
in quosque omnium ordinum utriusque gentis intolerabili libidine et detestabili
crudelitate crassabantur. Honestissimi enim et fortissimi cives passim incognita causa
trucidabantur. Nihil erat apud quosque, quod amplius suum putarent esse. Denique ita erant
malis affecti, ut utrimque et proprias et inimicorum concivium calamitates lugere
cogerentur; et in tantis malis constituti nulla spe melioris fortune recreabantur, nam in
dies tyranni nimia licentia insolescebant atque atrocissimi reddebantur.
Quo igitur se verterent miseri, preterquam ut ad eos senes confugerent, quos prudentia
et consilio prestare ipsis oculis perspicerent, non habebant. Iamque alter quidvis perpeti
ab altero poterat, ne coram acerbissimum civium optimorum et amplissimarum familiarum
casum atque interitum spectarent. At senes, cum qui salvis rebus opportune consulentes
despexerant, nunc in rerum omnium perturbatione densissimis coronis quemque etsi delirum
senem deplorabundi circum haberent, et graves ipsi atque intrepidi adstabant, se quidem
satis evo et glorie vixisse mussabant, ineptosque esse eos, qui adversa in fortuna eorum
opem efflagitent, quos in rebus secundis contempserint. Itaque ad eos astutiores
multitudinem reiiciunt, a quibus optima senum monita explosa sint. Tandem cum et filii et
coniuges instarent, et omnibus precibus cum opem tum veniam poscerent, adducti sunt senes
ut sese languenti et deficienti patrie non defuturos profiterentur, modo indocilis ea
multitudo auscultet et dictis pareat. Istos multitudo patres in deorum loco, quibus
sapientia et rerum futurarum providentia proxime accedere intelligat, sempiterne habituros
adiurat, perpetuoque summa observantia et veneratione prosecuturos atque eorum ab dictis
nusquam discessuros.
Gratum id fuit senibus; idcirco intenti et solliciti rebus, principio iussere ut in
pristinam omnes gratiam et benivolentiam redirent. Unam hanc quidem rem eam esse, qua sola
patrie salus et incolumitas restitui servarique perpulchre possit. Concordia enim civium
nihil esse ad omnem tyrannidem propellendam atque perdendam accomodatius. Multa preterea
in hanc unam sententiam disceptabant atque ut amicitia iungerentur hortabantur. Quibus
quidem universi, quod acerbitas fortune animos omnium humiles atque mitissimos
reddidisset, paruere. Positis igitur odiis, cum vi et manu res agi nequicquam posset, astu
et ratione crudelissimos tyrannos suis a cervicibus dimovendos bellissime curarunt.
Nonnulli enim principes pisciculorum, qui eloquentia multo prevalebant, captato apud
lutriam tempore, quo esset illa solutiore animo, huiusmodi orationem ordiri instituere:
"Gratias quidem superis et in primis tibi, iustissime princeps, habemus, tueque
virtuti merito et nostre fortune congratulamur, posteaquam in nostra re publica per te
assecuti sumus ut pristina illa plebis insolentia et effusa solutaque licentia
lasciviendi, quasi frenis positis, contineatur. Nam, cum illam quidem iactantiam, qua se
pridem, dum nimia libertate abuteretur, plebs pisciculorum efferebatur, merito superis
fore invisam crediderimus, tum nemo erat non stultus quin animo adverteret, eos
lascivientes pisciculorum animos et nimium voluptati deditos prope diem grave aliquod
patrie incommodum allaturos. Tu quidem, sanctissime princeps, iam iam imminentem huic
genti calamitatem interpellasti. Neque enim esse e re publica eos cives putasti, qui dies
omnes per iocum atque lasciviam plenos ducerent; parsimoniam prodigos atque elatos quosque
mulctando et modestiam ineptissimos castigando sanctissime introduxisti. Que res cum ita
sint, cum unus tu nostre rei publice incolumitatem et speciem intuleris, numquam et pro
bene de nobis merito et pro nostris commodis id superos precari desinemus ut, cuius
imperiis et institutis cives sint nostri cultiores redditi, eius apud nos imperium sit
quam perenne ac longe firmissimum stet. Etenim cum de te principe huiusmodi omnium optimo
sibi quisque persuaserit salutem suorum omni ex parte gratam tibi et commendatam esse, fit
quidem ut nonnihil de pisciculorum commodis disputare non vereamur. Quod ipsum tibi laudi
atque emolumento fore arbitramur. Consors enim imperii nostri serpens, quod bonum faustum
ac felix vobis duobus sit, si abs te, quem in imperio, amplitudine et potentia sibi esse
non superiorem vult, equitate item et pietate superari minime pateretur, profecto nihil
deesset, nostro iudicio, quod ad huius nostre provincie felicitatem addi posse videatur.
Nam cum ea quidem est felix civitas, quam optime leges ac prefinita moderataque imperia
regunt, tum multo felicissima civitas est ea, in qua humanitas, facilitas, benignitasque
principum, si quid forte in regendis ipsis severitatis adsit, moderetur. Que res cum secus
et preter tuam voluntatem, si satis te novimus, humanissime princeps, eveniat; cum optime
leges ab his, qui iura tueri debeant, negligantur; cum in his, qui in primis pietatem
colere debeant, ipsi minus quam deceant piissimi sint; o noster rex, petimus abs te ut
bonam in partem accipias, si hec apud te verba pene inviti habemus. Nam te quidem solertem
er vigilantissimum regem, qualem te omnium unum esse gentes omnes predicant atque
admirantur, nihil rerum omnium que apud tuos agantur, ignorasse decet. Officiique iccirco
duximus agere id, ut per nos tibi cum salus esset nostra commendata, tum et regni te tui
obtinuisse dignitatem congratulemur. In causa hec sunt: nam evenit quidem tuo in regno,
quod superi fortunent, ut que imperia sorte et legibus probe prefinita sunt, eadem per
mitem patientiam, pace tua dicam, tuam, princeps benignissime, perque alterius, ut sic
loquar, inconsideratam licentiam, iniuste quidem, atque ni fallimur impie,
transgrediantur. Ac nolim quidem, superi testes, quemquam ad invidiam adduxisse, modo id
queam, aut denique in tantis miseriis nostris communem nostram iniquissimam sortem tacite
et sine lachrimis preterire, ac non apud te mitissimum principem deplorare liceat. Neque
enim nos fugit, quod fertur, a principibus queque erga infimos et imbecilles subditos
proficiscantur conducere patientia, et ferendo id eniti atque curare ut obtemperare et
parere superioribus didicisse videare. Sed nos quidem perquam studiosissimos obsequendi,
ea ut condoleamus causa cogit, quod nescimus qua id nostra fiat fortuna, seu velit ille
quidem serpens fugientes corripere, seu tua non eo pacto intelligat regna labefactari. O
miseriam! nequeo continere lachrimas; nulla posteaquam regnum inivit serpens vacua
preteriit dies crudelitatis. O rem indignam, preter et bonum, preter maiorum instituta et
sacrosancti imperii leges, ranas a principe suo vexari, opprimi, lacerari; nullas apud
iratum principem valere preces aut lachrimas aflictissimorum, nullas infelicissimis ranis,
quo sese paulum ab internitio tueantur, neque sua neque in aliena regione uspiam relinqui
latebras! Superbus ille, inexorabilis, ardens iracundia et furore insequitur, vultu,
superi boni, quam terrifico, miscet, interturbat publica privataque omnia; passim fit a
principe execranda cedes; optimorum civium morientiumque gemitus circum ad aures crebri et
longe miserabiles feruntur. Neque id quidem nostra sine pernitie. Namque si quis fortassis
tuarum partium tuique cupidissimus preter legem id fieri admonet, confestim penas irato
pendit, teque ipsum, o noster princeps, si quid interpelles, pari odio prosecuturum
deiurat. Quibus spectaculis nos pro humanitate et nostro etiam incommodo, ut par est,
maiorem in modum territi, pexime nobiscum agi arbitramur unaque cum infelicissimis
concivibus nostris ranis furentis illius presentiam fugimus. Et quam illis opem aut
auxilium afferamus? Aliudne quidquam habemus? Sed in tantis malis nos unum hoc recreat,
quod te profugium a diis datum intelligimus, in quo sit omnis nostra salus constituta:
fitque a nobis hoc partim necessitate, partim etiam tua benignitate, ut ad te piissimum
principem adire audeamus, proque veteri consuetudine qua ranis coniuncti communi in patria
sumus, a te petamus ut eas a tanta calamitate immeritas, quoad possis, esse per te salvas
cupias nostrisque incommodis opportune prospicias, tametsi sumus te incolumi felicissimi,
cui non tuorum modo sed aliorum quoque fortunas et commoda fore commendata non diffidimus.
Atque ut nostra quidem incommoda, que ne parva quidem neque interrara a serpente in dies
suscipimus, pretereamus, illud non negligendum censeo: quod latius diffusiusque hoc emanat
malum, quam perpetua patientia honeste aut tuo sine detrimento perferri possit. Etenim, ut
cetera omittam que tute sapientissimus conspicies et pulchre coniectabere, quid tandem ex
hac unius immanitate, princeps, quanta in te putas detrimenta insurgant? Etenim cum tibi
satis nemo ab istius impetu et amentia tutus, rebus domesticis omnibus omnique familia
omissis, in desertos et steriles amnes huius istius atrocitate et furore defugere et
delitescere in horas cogimur, curam protinus omnem prolis sufficiende desertam habeamus
necesse est. Quo fit ut, cum tue regni partes minus quam oporteat, ac minus quam pro tua
iustitia et pietate cupias, tranquille et pacate sint, tum et minus quam tibi, optimo
principi, expediat uberes atque populose in dies reddantur. Neque sit qui dubitet, ni huic
calamitati (quod speramus) tua sapientia modum imposueris, eo rem venturam brevi ut,
collabefactatis familiis ac denique omnibus perturbatis rebus, desolata penitus res
publica ac deleta futura sit. Plebem enim in ocio et quiete vitam degere oportet, qua
civitas leta et civium frequentia celeberrima reddatur. Quod si tu recte consulentibus
credideris, non profecto committes tua patientia ut auctoritas, decus fortuneque imperii
tui aliorum insolentia comminuantur. Idemque si eos reges, qui cuiusvis arrogantiam,
temeritatem, impietatemque non, cum id possent, cohibuerint atque a suis prohibuerint,
bonorum opinione et iudicio aut meticulosi aut desidiosi famam et nomen subisse pro tua
sapientia recordaberis, cum horum utrumque longe a te esse alienum novimus, tuas profecto,
ut arbitramur, fore partes non negabis perpeti nihil quo minus regnum ut geris ita longe
preclarissime gessisse videare. Te quidem, o noster rex, quod et pius et iustus et pacis
tranquillitatisque atque ocii cupidissimus sis, omnes admirantur, summis laudibus
extollunt, nihilque usquam est, quod ad divinum aliquem principem constituendum accomodari
valeat, quod ipsum in te a quoquam desideretur, ni fortasse hoc unum illud fiet, quod
mirificis laudibus tuis non conveniat: si quid fortassis preter tuam virtutem et
administrandi regni prudentiam dementissimum immanemque serpentem, non preces, non
lachrimas curantem, non iura, non deos ipsos verentem, tuo cum detrimento diutius insanire
permiseris. Essent fortassis qui a te, tua fortitudine et animi amplitudine freti, maiora
exposcerent, quam nos meticulosi et perterrefacti orare audeamus, causasque tum has, tum
ceteras omnes piissimas atque honestissimas adducerent atque obtestarentur ne hunc ipsum,
qui te communiaque iura despiciat, dum ita crassetur, tam religiosi esse nominis
participem ac sanctissimi regni consortem dici patiare. Sed nos neque illum, quoad ita
statuas, habendum regem inficiamur, neque si mite et legitimum eius sit imperium, non
prope a te diis proximum et equalem verendum profitemur. Tametsi quis censeat illius esse
principis rationes probe constitutas, aut imperii nomine dignum hunc, qui in suos
petulantissimus, in alienos audax, iniustus, immitis, crudelisque sit? Sed pro officio
pietatis, ut instituimus, non ut de cuiusquam vita et moribus disseratur, eo unde digressi
sumus redimus. In te quidem, iustissime princeps, omnis emeritarum ranarum atque una
nostre spes site sunt; quo confugiamus preter te nihil relinquitur. Ne nos deseras iterum
atque iterum obsecramus! Tu saluti nostre dignitati nominique tuo consules".
Itaque hac oratione pisciculi non sine munere divum, qui immanitatem ac duritiem
principum in primis exosam semper habuere, rem ex sententia rane confecerunt. Namque
lutrie odium adversus serpentem concivere ut iam tum quidem orantibus pisciculis totis
illa animis esse ad vindictam se paratam gestierit.
Alia ex parte item rane delatores subornant, quibus apud serpentem insimulent multas
atque admodum lautissimas ranas fastu tumidas, quod serpentis imperium dedignentur, inter
pisciculorum domos ociosam vitam et inertem ducere, ibique iura imperii patriasque leges
maiorem in modum aspernari ut, omnium iudicio et sententia tum ranarum tum etiam
pisciculorum improbitas damnanda et omnibus modis cohercenda sit, siquidem prebendo
hospitio legibus fraudem et manifestam rei publice ruinam afferant, et occasionem
delinquendi hiuscemodi contumaces excipiendo prebeant. Quas res principi huiusmodi, omnium
iustissimo et legis observantissimo, maiorem in modum esse graves et molestas quis
ignoret? Et laudandus quidem qui severitate id agat, ut legis transgressores petulantie et
immodestie sue peniteat. Quod ni effusa audacium licentia revocetur, ni elata
insolentissimorum superbia reprimatur, ni denique dissoluta civium ingenia et efferate
libidines flagrantesque cupiditates rigore et metu aliquo contineantur, profecto non
defuturum quin prope diem imperii viribus et robore collabefactatis, cuncta sit res
publica corruitura. Consulendum iccirco non saluti modo, verum et dignitati et
existimationi et amplitudini imperii, ac decere quidem apud cives principem fore in metu,
quo neque improbi peccare nec impunitos imitari ceteri audeant. Oportere principem
animadvertendo fortem constantemque esse, idque fugere condecere, ne parcendo et
indulgendo committat, ne desidiosus, ignavus et suarum rerum indigentissimus custos
videatur. Nulla quidem in re principis diligentiam eque laudari, atque dum id pre se fert
idve studet, ut sui minus peccando fiant in dies longe probatiores; fieri idque posse
perpulchre, si dederit operam ut delinquentes admissi peniteat, et insontes virtutum
laudibus et premiis glorientur. Neque esse cum primatum tum multitudinis lasciviam
ferendam, que quidem, primatum exemplo, tumido pectore et picta veste, inertes, et vagari
oppido et leges non vereri et principum iussa aspernari didicerint. Quo procul dubio fit
ut, abdicatis solertie artibus, preque solo fastu reliquis publicis atque privatis curis
posthabitis, sue regni partes earum ignavia et arrogantia exiles tenuesque in dies
reddantur.
Illud preterea minime ferendum esse, quod in eam superbiam animo substulerint, ut iam
non desint qui se iugo servitutis inique premi in compitis vociferent, et libertatis
vindices non abfore, si occasio detur, adiurent, Lutriamque unicum et popularem et
sanctissimum regem salutare, teque execrari impudentissime audeant. Quas res, si regni
memor, si sue virtutis non oblitus, si quis se deceat memorie repetens diligentius
pensitarit, profecto suum ita hac in causa esse necessarium puniendi officium ducet, ut
insigni aliqua in unum aut alterum severitate agendum statuat, ne reliqua multitudo metu
perculsa legibus parere et principem vereri non assuescat. Nam se quidem, que in littore
iussa principis expectantes iaceant, semper esse ut volet ex sententia habituras; illas
autem perfugas et pervicaces, que aliena in regione quam inter suos per ambitionem malint
vivere, que ne iustissimo principi obsecundent liberos et deos penates deseruerint, que
leges et principem aspernentur atque oderint, queque rem publicam plurimis incommodis
afficiant, omnibus esse penis castigandas.
Itaque persuasionibus huiusmodi suapte natura Serpens ad iracundiam proclivis maiorem
in modum incensus, tantam in iram prorupit, ut maximo iureiurando deos superos atque
inferos testarit sese obnoxias omnes et que imperia detractarint severissime puniturum.
Atque ire eo provectus est, ut e vestigio in singula eius lacus diverticula perlaberetur
percunctans, perturbans fedansque omnia. Interea, cum ad hunc ipsum lacum Lutria, rex
alter, multa que superiori oratione conceperat animo agitans, appulisset, remque in
discrimine nosset esse, plebem <que> omnem pisciculorum vehementer esse ex
constituto inter eos et simulato metu perturbatam conspiceret, ira et indignatione concita
sese in lacum precipitem dedit totisque viribus duello Serpentem expetit. Serpens
fortassis quod sibi iniquus ad pugnam locus videretur e lacu arduus in sicco irrepsit.
Illa mordax insequitur; pugna proximis in campis eos inter reges sistitur. Pisciculi
raneque eventum pugne tacitis intra se votis prope expavescentes prestolantur. Illi inter
se atrocissime dimicant isque pugne finis fuit quem superi ipsi, ut duo crudelissimi
tyranni tollerentur, constituisse videntur. Serpentem Lutria medium aprehenderat; tum
contra Serpens multo morsu multoque veneno Lutrie fauces conficit, illamque omnibus
nexibus morientem complexus moritur.
Hic primum rane 'io, rex' theatro constrepentes acclamavere; pisciculique id
simulachrum duelli quod reges in lacu miscuissent ludicro inter se agere didicere;
reliquaque omni in vita pristinam et omnino liberrimam degende vite rationem resumpsere.
Quam quidem consuetudinem in hanc usque diem, quantum videre licet, sancte et inviolate
observant; incultam quidem libertatem quam ornatissimam servitutem commodiorem esse pro
vetere a suis maioribus accepto more versibus decantant.
Siquid ego hac fabula conscripsi quod ad voluptatem legentis accesserit, gaudeo: certe,
ni fallor, pleraque adduxi que ad rem publicam moderandam accommodentur.
Lupus
Pastor quidam ad vitim annosam et putridam alligarat asellum fune quadam prelonga et in
vineam secesserat lignatum. Evenit ut, dum alias atque alias paulo semotiores frondes
pullus carpere eniteretur, ipsa cui esset alligatus vitis, ruptis a solo radicibus,
evelleretur. Hoc factum est ut annexum fune truncum pullus trahens late ac passim
lasciviret. Lupus quidam veteranus e regione vagantem pullum spectans, huiusmodi secum
verba referebat: "Etenim quenam, inquit, mihi fuit dies, quam hec umquam ad predam
aptior aut tutior? non canis, non custos, non defensor aliquis adest quicum mihi sit pro
preda dimicandum. Et quo admiror, nusquam pastorem ipsum video. Quem quidem etsi
decrepitum atque invalidum timendum mihi esse minime ducam, tamen quod omnia hic vel
minima incommoda cessent, voluptati est. Ac liceat mihi quidem apud me gloriari; me quis
fortior est, quis audentior? ut ceteras innumerabiles palmas et coronas meas iam missas
faciam, huius istius delicati aselli avum media in cohorte, spretis canibus, confeci. Et
quis spiritus, et que mihi tum in florida etate vires et robur aderat! Nunc autem, etsi
annis gravis et tardior sim, vis tamen et ferocitas animi haudquaquam imminuta est. Quam
rem ita esse, huius istius aselli familia non obscure sensere. Qui enim adolescens illos
iam adultos vi et viribus laceraveram, idem senex cum istius fratre, asinorum omnium firmo
et valentissimo, rem gessi perstrenue. Adde quod pastorem ipsum glebas in me iacientem
supercilii mei maiestate et dentium virtute ostentata perterrefeci, ut loco herere et
contremiscere coegerim. Ne vero tu, mollicule, funerum tantorum nepos, meos etiam ante
oculos impune spatiabere? Nostram nimirum, ut videor, hec gens ad predam nata est".
Hec dum secum lupus ageret, pullus in proximum antrum vagus ingreditur. Id antrum
pastores servandi pecoris gratia cratibus occluserant, una tantum valva viminea pro ostio
obiecta. "O, inquit iccirco lupus, satisne potero meas hodiernas fortunas laudare, an
committam ut, quam mihi fortuna felicitatem prestiterit, eam negligentia perdidisse
videar. Advolo igitur ut, quod occasio esse meum velit, id solertia intercipiam". His
dictis propere antrum subingreditur. Erat locus suboscurus; iccirco fato quodam asellus ab
diversa qua pergeret parte e vestigio ex antro refugit. Hunc valva antri ad funem et
truncum qui trahebatur complexa exeuntem subsequitur. Lupus ea re antro inclusus, cum
omnia unguibus et dentibus et totis viribus ad exitum frustra pertemptasset, supplex
quevis pollicitando, orando salutem suam pullo commendabat. At pullus, fune obligatus,
perterritus, quo sese magis ad fugam coniiciebat, eo ab inherente valva firmius
detinebatur. Pastor interim pullum queritans superadvenit; re cognita valvam arctius
obfirmat. Atque: "Heus inquit, truculentissime, tua illa pristina audacia et
inexpiabilis crudelitas quonam te pacto deseruit, ut veteranum predonem inermis pullus
deceperit atque furentem concluserit. An non dispudet isthuc, quod preter dignitatem agis,
dum illam antiquam et pertumidam personam tuam sordide et despecte obieceris, hanc vero
humilem et abiectissimam indecentissime susceperis? Tene tanto cum tuo dedecore supplicem
puerulo ignavissime prebuisti? Armisne te assuetum inque gladiorum licentia et impunitate
versatum non dedecet ita supercilium et fastum antiquum posuisse, ut tam devicto et
summisso animo ab his veniam ores, quos intuitu solo perterrefacere fueris solitus? Lue
iccirco emeritas penas, scelerate".
His dictis maximam vim lapidum superne in illum coniiciens pastor, "Utrumne,
inquit, quas pridem despiciebas glebas tibi obduruisse admodum videantur?" Postremo
ictibus confracto et mactato lupo, eius ex pelle utputa ex hostis exuviis quam bellissime
asellum ornavit. Hoc exemplo intelligi volo in hominum genere persimiles nonnullos lupos
comperiri, qui ociosos et quietos cives incommodis et omni iniuria afficere non desistant.
Eos quidem meminisse oportet, inermem fugientem atque obligatum pullum asellum in eo loco
ad exitum, ad gravissimas penas luendas veteranum predonem lupum occlusisse, quo sese
tutissimum et felicissimum arbitraretur.
Aranea
Homo quidam frugi et modestus, ob irritati in se elephantis metum perterrefactus,
fugiens proceram conscenderat arborem, qua in arbore ab infesta belua obsessus
deprecabatur verbis et multis et accuratissimis ut sibi, a quo nulla esset iniuria
lacessitus, parceret. Cumque suas omnes preces parum apud beluam valere intelligeret,
meticulosissimus et sua de salute desperans, opem atque auxilium deorum cepit maximis
votis exposcere. Eadem forte in arbore aranea animal nidificavit, ac per id temporis
contexendis telis pro suo more exercebatur; mota hominis adventu, rem per vim
indignissimam conspicata, partim miserandi hominis ultimo in disscrimine laborantis
misericordia, partim immanitatis inexorabilisque pervicacie odio in elephantum excitata,
parumper ab opere destitit; ad hominem propius accessit.
"Etenim, mi homo, dum isthic assum bono te animo esse iubeo. Nam etsi pusillam
imbecillissimam abiectamque me intuearis, nostram profecto, superis iuvantibus, tibi
adversus iniurias esse operam accommodatissimam senties. Odere superi immanem isthanc et
efferatam ledendi cupiditatem et pertinaciam. Deos ego vindices et auctores fide et
officio pietatis tua in salute tuenda sequar. Vincet hac in causa pietas crudelitatem
nostrumque ne dubita officium belue istius crudelitatem et furorem [belue] retundet.
Testatum hoc apud te sit: sceleratum procul dubio teterrimi hostis institutum, superis
faventibus et coadiuvantibus, frustrabimur". Hec aranea. Homo vero: "Te quidem,
inquit, tantos ad vindicandum scelus animos imbuisse ac istiusmodi grandia polliceri sine
deorum numine non arbitror posse. Et in qua tanta pietas tantaque misericordia, vel potius
religio incesserit, fore pusillam aut abiectam minime umquam putasse decere censeo, quin
mihi quidem in tanto periculo obligari beneficio abs te vehementer erit gratum. Nam, ut
intelligas qui meus erga te sit animus, quaqua id sorte vel fato accidat, ut hinc ad meos
incolumem defugisse liceat, unum hoc est quod tibi despondeam pro tuo tanto porrecto
beneficio: fore ut mea tibi semper quoad velis tecta ad hospitium perpetuo pateant. Tibi
arca panaria, cella vinaria et omne penus, quod apud me sit, tecum communia sint
volo".
Placuit utrisque optimam isthanc inter se iungere consuetudinem. Ac "bonum hoc
felixque ambobus sit, inquit aranea; me quidem habebis hospitem, quovis angulo edium
contentam. Nunc quod instat esto optime spei, et deos iniuriarum ultores quantum in nos
sit sequamur. Non facile dici potest quantos in me animos atque spes causa ipsa iustissima
et piissima excitet. Itaque tu tantum macte contra metum fortitudinis esto. Ego pro
industria et viribus curabo, ut in causa tua versari amicissimam et tui cupidissimam
intelligas''.
Cum igitur huiusmodi dictis perterritum hominem esset hortata aranea, conscendit
propius ab elephantum et hanc habere orationem instituit: "Age, queso, et quid tibi
est cum istoc irarum, ut adversus inermem et imbecillum tantis odiis decertare non
desinas? quid miserandi preces aspernaris? Sin tu nulla ex eo lacessitus iniuria immitem
et inexorabilem te prestas, pace tua dicam, tanta amplitudine et viribus quibus inter
animantes prestas abuteris. Insontem enim et miserum iracundia et pervicacia persequi, non
eorum est qui se magnos et prestantissimos haberi velint. Sin autem iniuria te affectum
dixeris, annon tibi tandem vindicandi habendus est modus et ratio, ne aliene iniustitie
odio ipse committas quippiam quo impius, inexorabilis aut crudelis videare? Quod si maximo
prediti animo, id probe et prudenter prospicere consuevere, ut ni pro iustitia ad
concertandum accessisse videantur; si fortes ipsi et invicti non decertasse modo, sed vel
in primis gravem et molestum ipsum inimicum superasse pulchrum ducunt; si item qui natura
et ingenio ad laudem et gloriam propenso fuerint non incommodis inimicorum sed sua magis
victoria gaudent, habes tu, elephas, quam ob rem et concertationem isthanc cum homine
finias et vicisse glorieris. Nam qui sese prebet supplicem, qui sese tibi commendat
precibus, qui denique lachrimis ut sibi parcas deprecatur, is quidem cum sese profitetur,
tum ut ad fortitudinis et victorie gloriam mansuetudinis quoque et clementie laudem
accumules, preclaram tibi atque insignem quidem occasionem prebet, quam tu, si aspexeris,
profecto non recusabis a fortunaque, vel potius a virtute ipsa tua, isthuc suscipies, ut
cum fortitudine facilitatem, cum iustitia pietatem et misericordiam coniuctam habere te
omnes intelligant. Quod cum habeat in delinquentem fortitudo longius nihil, quam cum
infestum et audacem adversarium virtute superet, quoad eius contumaciam et superbiam
coherceat atque comprimat, habes tu quidem quod ad fortitudinis gloriam debeatur: vicisti,
satisque penarum ab adversario suscepisti, cum illi ad salutis spem nihil preter tuam
clementiam reliquisti, ad quam destitutus et miser confugiat. Annon eum vicisti, quem tuum
effeceris? Tuus profecto est hic, cuius in tua sit potestate salus; tuosque per te perisse
quam salvos esse cupere, longe a tua fama et nomine alienum esse statuo. Preterea isthac
obsidione et incerte victorie expectatione, quid tibi sit futurum commodi aut voluptatis,
velim iterum atque iterum perpetua sapientia spectes, ne plus quam par sit perdendi miseri
desiderio cara tempora et longe utiles dies ad preclaras res et te dignas cum laude
obeundas perdas. Alibi enim contra ferocissimum hostem, qui quidem vi et viribus, non qui
precibus et lachrimis tecum certet, animi tui robur et vires maiori cum laude ostentabis.
Hic potius pietati et misericordie satisfacies, quod insigni prestantique cum gloria tua
fiat; nam aut pepercisse noxio, aut saltim innoxio dedisse te gravem esse, laudabere. Ac
fuerit quidem isthec tua vindicandi conditio, ut cum severitate coniungi certatio potuerit
victoris certe, et eius maxime, cuius animi generositas ab omni crudelitatis turpitudine
abhorreat, ni fallimur, erit huiusmodi, ut miseri deprecantis preces turpe ducat
aspernasse. Que res cum ita sint, moveat te pietas, moveat officii ratio, moveant et
preces mee lachrimeque miseri huius destituti, qui nihil habet ut se a calamitate vendicet
preter lachrimas, nihil invenit ut spe aliqua ipsum se substentet, nisi quod non diffidit
in te facilitatem, mansuetudinem et benignitatem hac tanta tua dignam amplitudine non
deesse. Et putat quidem non te ab officio iusti et equi principis sine emolumento velle
aberrare. Illud non preterisse velim, nos quidem, utcumque sumus, hoc tibi si pietatis
munere amicas adiunxeris, non, mihi crede, elephanto oberit fore sibi non inimicam
araneam".
His dictis, cum aranea elephantum in quadam admiratione sui detinuisset, quod pusillum
et minime existimationis ac nullius pretii animal se uno animantium maximo et precelso
coram proloqui tam audenter non vereretur, illud stomachari cepit, araneam abiectissimam
et prorsus imbellem animantium elephantum admonuisse, ut secum iungere amicitiam turpe non
duceret. Iccirco indignabundus promuscide obacta subderisit rictu, atque: "Censen,
inquit, deos nobis esse difficiles, si cum aranea fedus depaciscendum est nobis?",
multaque et gestu et verbis adiecit, quibus indigne se aranee procacitatem ferre
ostentaret. Eam insolentiam et fastum aranea acerbissime ferens, iniuriam sibi ab
elephanto fieri conquesta est. Id quidem, cum ceteras ob res, tum vel maxime quod in eum,
qui ad suam fidem confugisset, durum atque inexorabilem preter fas et decus prestaret.
Quare posthac, que sue sunt partes, iustam et piam contra impium et immitem se causam nisi
cum ultimo vite spiritu deserturam, deosque testes et patronos iccirco vocare, non sponte
sed invitam contra elephantum suscepisse inimicitias, si forte inimicitie quam iuris et
equi patrocinium appellande sint potius, quas quidem nisi parcta victoria devictaque
superbia sit numquam depositura.
His auditis elephantus obtorta cervice et altero sublato pede in pronum despectasse
araneam ferunt, atque dixisse: "Pol, quidem, nos, quem princeps hic animantium, homo
exterritus fugerit, tibi digitis prelongis minitati non iniuria parcendum statuemus. En
quid possit insania?". Dehinc ad hominem conversus huiusmodi convitio usus extitit:
"O generis et nobilitatis tue penitus oblite, tamme tibi hanc posse lucem intui dulce
et suave est, ut bestiole istius vilissime fidem et auxilium implorasse a tuo esse nomine
alienum et turpitudinis plenum non ducas? quod si cetera que mihi tecum sunt ad te
delendum momenti parum haberent, hoc tamen unum impelleret, ut terra marique te unicum
summis odiis prosequerer, quod indecentissimam atque ignominiosissimam aranee amicitiam
timoris causa susceperis. Deos iccirco testor: me quidem dum vita superstes sit, dum
spiritus vires suggeret, ab hac tui obsidione, homo, non abiturum me, aut arborem isthanc
radicitus evulsurum, omniaque istius tue animi imbellicitatis odio tentaturum, dum te
omnium ignavissimum atque secordissimum meam in potestatem et dictionem redigam".
Atque dum hec ita iureiurando elephas nutabundus, quoad in se esset, futura
affirmasset, multaque ad eam ipsam rem conficiendam pro viribus et ingenio frustra
tentasset, ferunt araneam per filum delapsam sumpta occasione furtim in auriculam bestie
sese irrupisse, eamque elephantis tenerrimam et mollissimam corporis partem infesto aculeo
perquam assidue confodisse. Quibus quidem stimulis acta bestia, superiori indignatione
concita novissimaque molestia acrius incensa, cum iam satis omnia ad araneam eruendam aut
opprimendam frustra temptasset, quod in ea re suos omnes conatus irritos intelligeret, sui
ipsius tedio in furorem quendam elata, totam sylvam impatiens excursitando, quasi a
superis missos cedentes fugeret, aberrabat; quod defatigatus resupinus ingenti cum fragore
cecidit; quo bellue casu cognito homo hinc, aranea illinc, fuga sibi confestim consuluere.
Canis
Erat in more apud maiores nostros, viros omni bonarum artium cognitione et imprimis
disciplina morum sanctissimorum et religione prestantissimos, ut bene meritos cives
laudibus prosequerentur clarorumque virorum nomina litteris et, quod in se esset,
immortalitati summo studio omnique industria commendarent. Id illos ita consuevisse
possumus interpretari: partim ut referendis premiis equitate et iustitia uterentur, cui
virtuti penitus erant dediti; partim ut iuvenes studiosos ad virtutis cultum, quod patrie
utiles et celebres eo pacto apud posteros redderentur, vehementius illicerent et
confirmarent; partim etiam otium, quo fortassis abundabant, in eo collaudandi munere
omnibus grato atque accepto consumerent.
Tantumque apud eos et publice et private valuit studium concelebrande laudis hominum
probatissimorum, ut non in funeribus modo, quod hac etate inde accepta consuetudine fit,
publice laudationes haberentur, et litterarum monimentis mandarentur; verum etiam eo
processit res, ut non contenti humanis laudibus atque gestis, alii deos effecerint suis
scriptis eos qui virtute effloruissent, alii preterea ficta et nulla ex parte credendas
fabulas ad virtutis illecebras accomodarint. Hinc Athenis multe a rethoribus funebres acte
orationes. Hinc apud nostros a simili quoque per id tempus vulgata consuetudine sumptaque
licentia extitit, ut non modo cives optime de re publica meritos pro officio dicendo
ornaverint; verum etiam suos domesticos privati cives publica in contione collaudarint.
Etenim (ut ceteros obmittam) Marcum quidem Antonium suavi oratione collaudasse matrem in
funere et Fabium Maximum de filii laudibus funebrem habuisse orationem ferunt. Ab hac
denique consuetudine Hercules deus dictus est, addita etiam Hydra et bellua Lerne, et
eiusdem monstra que ab re essent et prolixum prosequi emanarunt.
At nobis per istos estivos calores et estus otiosis, cum ipsa etsi acerba occasio
obtulerit, ut meo mihi admodum innato aliquid continuo agendi aut scriptitandi desiderio
honestissime et pene coactus satisfaciam, quid iam est quod promptius exequar, quam ut in
ea re exercear, in qua officio et (ni fallor) minime improbando desiderio meo conferam?
Etenim, cum intelligam ita esse ab optima ipsa natura comparatum, ut virtute insignes et
eos maxime quibus cari et commendati fuerimus imprimis diligamus, propter pietatem visum
est, si hoc amoris officium, quod defuncto Cani meo canum omnium optimo et mei amantissimo
debeo, denegarim. Nam si bonos omium consensu iuste et pie quasi virtutum suarum
observatores et testificatores nimirum laudamus, quanto hoc commodius et decentius a me
fiet, qui laudare instituerim hunc, quem apud me educatum et optimis per me disciplinis
instructum, ad unguem norim? Qua in re tantam cuperem quidem esse in me dicendi
facultatem, ut hac ipsa in funebri oratione maximas illius et incredibiles laudes pro
legentium expectatione satis posse recensere. Nam in ea re quam me acturum prestem, siquid
defecerim, ridiculus sim. Sed hoc ad scribendum audentius aggredior, quod illius virtus
que iam usque universis orbis terrarum gentibus explorata magna ex parte fuit et cognita
ex se tanta est ut, cum eloquentie ornamentis minime indigeat, tum esse illam nobis amplam
et rerum dignitate ac varietate elegantem ornatamque orationem sumministraturam non
diffidam.
Describam igitur breviter vitam et mores Canis mei, ut qui legerint neque prolixitate
orationis in fastidium incidant, neque nos nimium curiosos et exactos laudatores fuisse
iudicent; ac futurum quidem non vereor ut, cum canem ipsum laude dignissimum et in eo
laudando me officium secutum affirment, tum sibi ad voluptatem animi et ad mores bonos
plurima apud nos adinvenisse admonimenta non negent, que cum laude sequantur et condigne
imitentur. Etenim ortus est Canis noster parentibus nobilissimis, patre Megastomo, cuius
in familia vestustissima pene innumerabiles clarissimi principes extitere, ut inter ipsos
aliqui ob virtutem in numero sint deorum apud priscas illas sapientissimas egiptiorum
gentes habiti, qualem etate hac nostra medium inter astra fulgentissima ex eo genere
quendam vagari canem, qui siderum motus et cursus non ignorant, omnes profitentur. Matrem
autem habuit pietate insignem ex eadem et amplissima familia ortam que, cum virtute et
animi robore et prestantia atque viribus, tum fide benivolentia pietate observantiaque in
eos a quibus se liberalitate et benefitiis adiutos senserint, ipsos longe homines
exuperarunt.
Ac prolixum quidem esset maiorum suorum omnium facta dictaque memoratu dignissima
recensere. Sed hoc iuvabit aliqua eorum gesta enumerasse, quo intelligamus hunc nostrum a
pristina suorum probitate et virtute minime degenerasse. Itaque inter proavos familie
canum memorie traditum est nonnullos tanto animo et fortitudine preditos extitisse, ut
neque leonem quamvis acerrimum et ferocissimum neque elephantum, maximam et valentissimam
beluarum, in duellum petere recusarint. Quo ex omni fortissimorum canum numero ceteri
plures, et imprimis duo apud Hiarotim, Indorum fluvium, orti, qui, prius sub rege
Albanorum mox sub Alexandro macedone meruere, celebres notissimique sunt; quos ferunt, cum
elephantum aut quamvis belluam morsu comprehendissent, nisi ea prius confecta, neque igni
neque ferro ab suscepta dimicatione et victoria nequidquam potuisse avelli. Quanta autem
huismodi fortissimorum canum extiterit copia, hinc vel maxime perspici potest, quod
Caramantum regem suis auspiciis et armis ab exilio in regnum restituerunt, Colophoniosque
et Castabalenses nullis stipendiis acceptis nullaque alia spe lucri proposita, sola
benivolentia ducti, primas acies agendo et hostem cedendo sepe a populationibus
gravissimis et imminenti servitute vindicarunt. Fuere igitur et perduellionibus et structa
in acie fortissimi atque quod raro hac etate evenit, ut armis fidentes iustitiam et
pietatem colant in hac nobili canum familia sempiterne usque ad hanc diem humanitas fides
et referende gratie studium viguit non minus quam fortitudo. Incredibile dictu est quam
illi quidem in servanda fide perpetuo fuerint religiosissimi. Aratus Sycionius, vir et
domi et bello clarissimus, capto Acrocorintho, fortissimo provincie aditu, a quo pene
omnis patrie salus pendebat, arcem eius loci non fidissimis amicis magis quam canibus
quinquaginta tuendam commendavit, quam illi diligentissimis diu noctuque excubiis peractis
servarunt; tantamque quoquo se loci receperint omnium gentium in se gratiam et
benivolentiam optime agendo semper assecuti sunt, ut ceteri plerique atque imprimis
Xantipes priscus defunctos canes qui bene essent meriti publica impensa honeste humandos
censuerit, cuidamque cuius fidem et amoris constantiam Salamine et in omni sua expeditione
esset expertus in arce apud Athenas sepulchrum quam honorificentissime posuit, locumque
nomini eius dicavit qui Cinotaphium nuncuparetur. Quid clarissimo illi fecisset Xantipes
cani, qui Sparagum puerum, cui postea Cyro nomen fuit, crudeliter expositum, cum
invenisset, motu pietate, ceteris suis posthabitis rebus, summa sollicitudine et
inextimabili quadam charitate tutatus est. Quive (quod incredibile distu est) quot et quam
maximas atque atrocissimas in servando puero contra voraces lupos et istiusmodi fame
sevientes feras fortissime, illatis acceptisque vulneribus, dimicationes inierit? Sed ne
pietate quidem huic is inferior canis fuit, qui, dum a perempti amici cadavere exposito
volucres et feras arcendo persisteret, per sitim ac famem atque laborem defecerit. Adde
his et illum qui, Appio Iunio et P. Silio consulibus, Rome nulla alia sanctiori
necessitudine devinctus, nisi quod perdomestice convivere domumque nonnumquam ex mediis
nemoribus raptas ad eum cenas conferre consuesset, familiarem suum hominem quendam tanto
officio prosecutus est ut adversa et calamitosa in fortuna collapsum ne defunctum quidem
deseruerit. Nam etsi egenus canis ipse ac pro querendo sibi victu nequicquam esset
otiosus, tamen apud familiarem suum carcere publico detentum sese comitem habebat
assiduum, ab aliisque amicis rogatum, cibum ad hunc miserum hominem in dies deferebat;
atque cum miser ille ad penas Germanico principi a quo detineretur persolvisset, in
Tiberim eiectum cadaver substentando summo suo cum periculo annatavit. Verum enim siquis
velit canum omnium pietatem et fidem prosequi tanta et tam multa eorum virtutis exempla ab
optimis auctoribus memorie prodita inveniet, ut quidvis facilius eum posse existimem, quam
eadem omnia unum in locum collecta redigere.
Que res cum ita sint, nos brevitatis gratia maiorum huius familie laudes
pretermittemus, atque id quidem ita agemus, vel quod de huius nostri Canis laudibus nimium
multa et elegantissima ad dicendum suppeditent, vel quod non eo me ingenium preditum
sentiam, ut illorum superiorum preclarissima gesta pro dignitate queam recensere, vel quod
fortassis quibusdam qui potissimum Canis nostri egregias laudes expectant, ab re esse
maiorum commemoratio videatur. Preter duos igitur in amicitia singulares, qui mihi
occurrunt et quos ob facti admirationem minime pretermittendos duco, ceteros obmittemus.
Non inter hos quidem illos commemoro, quorum unus in Epiro amici sui peremptorem nulla
homicide arma aut minas veritus, presenti animo et acri latratu ac laniatu in cetu hominum
prodidit. Quorumve alter pari animi fiducia Ganictoris filios, Hesiodi occisores
indicavit. Neque eum qui sacrilegum ab templo Esculapii sectando obviis peregrinantibus
gestu et nutu monstravit. Eumque missum facio canem qui ad Romanum civem bello civili
prostratum adstitit contra prostrati inimicos belligerans tantis viribus, ut inimici
armati non nisi interfecto cane abscidere prostrati caput potuerint. Sed hos igitur missos
facio eosque admirabimur, quorum unus Lisimaco regi amicissimus, cum amicum e vita exisse
atque in rogum eius corpus delatum intueretur, pre amici desiderio ut quem in vita amplius
non esset conspecturus morte celebri consequeretur, sese medias inter flammas funeris
iniecit. Alter amici cuiusdam interfecti, cui nomen Iasoni Licio fuerat, tam acerbissime
mortem tulit, ut per animi dolorem cibum abhorrens inedia decesserit. Huiusmodi igitur
maiores avi et avorum proavi hac in familia generosissima fuere fortissimi, sanctissimi
piissimique. Quos profecto Canis hic noster de quo agimus omni pietatis modestieque
officio maxime imitatus est; nullique pro viribus fuit fortitudini et gloria secundus.
Quem cum natura pusillum et ad ferendum immanissimi et prepotentis hostis alicuius
impetum haud satis firmum genuisset, tamen (quod sue fuere partes) animo ad rem militarem
adeo fuit acri et bellicoso, ut maiores sepe belluas provocatus et iniuriis lacessitus
petierit. Qua in re cum semper maluerit imperatoribus laudibus quam militis virtute
prestare, idcirco non manus tam conserendi cupidus, sed ingentis glorie imprimis libidine
flagrans, quodcumque in optimis imperatoribus laudi dari animadvertisset, in se recepit. A
Fabio enim Maximo maturam illam et prudentissimam cunctandi et continendi militis rationem
et cautionem insidiarum; a Marcello et Scipionibus vim et impetum audendi et congrediendi;
a C. Cesare atque ab Alexandro firmitudinem et perseverantiam certandi, ab Hannibale astum
et fallendi hostis ingenium et perspicaciam; ac denique, ne in his longius vager, a
singulis probatissimis imperatoribus singulas deinceps quibus claruerint virtutes mihi,
hac adhibita moderatione, desumpsisse visum est, ut neque in eo laudem poneret qui
validissimum aliquem et efferatum hostem manu armisque neque qui perfidia et versutiis
fallaces et fedifragos exuperarit. Sed quod acres et feroces fortitudine ac vincendi
ratione et consilio antecesserit, id sibi ad officium adscribebat, suasque esse partes
arbitrabatur perpeti numquam ut laboris aut incommodi atque periculi metu subisse
turpitudinem aliquam videretur. Ac pro viribus operam dabat ut laudem et gloriam
clarissimis et dignissimis facinoribus promeruisse aperte iudicaretur; tantaque in ceteris
rebus fuit abstinentia et equitate ut nisi pro iustitia et honestate dimicandum uspiam
duxerit; ac pro iustitia quidem et libertate tuenda nullum umquam discrimen recusavit; pro
nostrisque subinde rebus servandis fures quoque armatos et quosvis advenas ignotos et
audaces insultare ac strenue contra infestissimos conclamitare ac dimicare numquam
pertimuerit. Et quod plerique militaris discipline imperiti vituperant, experti omnes
comprobant, nostri erat Canis institutum, inimicum sibi facere neminem quem viribus et
fortune suffragiis superiorem intueretur. Si qui fortassis insolentes et prepotentes ad
inimicitiam sese iniuriis efferebant, lenitate et placabilitate mites et mansuetos ita
reddebat, ut in eo nihil abiectum assentando, aut subsecundando humile aut servile fuisse
accuses. Denique omni in certamine ratione quam viribus, amicitia quam armis, rem
conficere semper studuit, hostemque ut prosequeretur, nisi fugientem nullis umquam artibus
adduci potuit. Ex quo fiebat ut mature consulendo semper in tuto esset, attemperate
irrumpendo sepe maxima cum gloria victor ovans ad me congratulatum rediret. Posteaquam
equos omnes, boves, hominesque omnes fugientes, Catonis precepto, magis clamoribus ac
vocibus, quam cedendo aut armis fugasset, tanta erat prosequendi arte et peritia ut
nusquam hostem abigendo certationem sibi parasse iniquam penituerit. Itaque sic a locis, a
temporibus, ab fortuna denique ipsa prestitam laudis et victorie occasionem negligebat
numquam. Ab duro autem certamine prudentia non pusillanimitate aut vecordia aliqua
precavebat; semperque (quod meo iudicio sapiens quisque debet) prudentiam quam vires
modestiamque quam ullam apud se iactantiam valere ostentabat. Tametsi quis fortitudinem
anteponat pietati, fidei, religioni? Quas omnes virtutes esse iustitie partes commemorant.
Non ingredior eam disputationem eorum qui dicunt apud quem una sit virtus, eundem omnes
alias habere virtutes. Quid an non iustitia sit bene merendo, ut hostes atque nos diligant
aut saltem nequidquam oderint. Viri strenui et bellatores, quos fortes nuncupant, in
castris intra armorum tumultus versantur in rapinis, in cede, si recte interpretamur,
consenescunt militando; qua in re una maxime fortibus istius modi locus est. Iusti in
laribus patriis et domesticis cum penatibus et caris civibus quietem tranquillitatemque
colunt. Animi audacia et viribus pacem et otium fortasse queritat miles; per equitatem
autem ac leges otio et pace cives bene morati fruimur.
Sed missam faciamus hanc de istiusmodi virtutibus disputationem; siquidem non manus
tantum, verum et imprimis ipsum pectus fortitudinis sedem atque domicilium obtinet; ac me
in ferro quidem quantum in animi magnitudine et firmitate fortitudini gloria collucescit.
Ad rem redeamus. Prudens idcirco noster fuit Canis qui ab ineunte etate, spretis armis
spretisque istiusmodi (ut quidam fortassis extimant) furoris et immanitatis artibus, sese
totum optimis et pacatissimis optimarum rerum studiis et disciplinis contulit. Nam cum me
plurimum litteris delectari et a numero eorum, qui hac etate mediocriter docti habentur,
non reici atque secludi fortassis audisset, illico, neglectis patriis et domesticis
delitiis, ad me animi divitias rebus caducis preferens atque ardua et rarissima appetens
concessit. Cuius ego indolem et decorem forme conspicatus nimirum amore erga illum affici
occepi. Quod ipsum Socrati, cum Alcibiadem formosissimum adolescentem esset conspicatus,
accidisse referunt; et negasse Socratem, quoad in se foret, passurum ut divine
adolescentis pulchritudini condigni sanctissimi mores et virtutes non adessent.
Erat autem Canis noster facie honesta et liberali, liniamentis iis a quibus Zeusis
facile omnem pingendi venustatem et gratiam ut a virginibus crotoniatibus sumpsit,
excepissent; ore leto et Megastomo patri persimilis. At oculis pietatem atque modestiam
matris perquam belle gestiebat. Pectoris quidem amplitudine et ceterorum membrorum
dignitate et specie maiorum suorum statuas pulcherrime representabat. Que omnia mirifice
ac probe divinitus ad admirabilem ingenii et animi vim, multo ut erat, maximam exprimebat.
Nam eo fuit quidem singulari et divino ingenio preditus ut liberales quidem apud me artes
ingenuis canibus dignas inextimabili quadam discendi celeritate omnes parilis etatis
studiosos paucis diebus exsuperans integre edidicerit. Memoria fuit maxima, ut que semel
memorie commendarit, numquam effluxerint, semper ex tempore atque impromptu affuerint.
Neque solum rerum quam in L. Lucullo fuisse maximam ferunt, sed verborum quam Hortesium
amplissimam habuisse aiunt, memoriam habuit. Hinc mirum illud quod ne trimatu quidem
exacto latinam grecamque linguam eque atque hetruscam tenebat. Ingenio preterea fuit
docili et versatili et ad quamvis rem apto et ita accincto ut brevi adiuncto studio,
cuivis sese rei agende aut arti dedisset, omnem in ea pristinam suam industriam et operam
exposuisse diceres. Mente fuit constanti et minime levi aut volubili, ut interdum in eo
illud Catonis dictum subverer, quo aiebat: odisse se puerum qui precoci esset preditus
sapientia. Sed in ea prematuritate nihil habebat morosi aut fastidiose grave. Ac numquam
in eo erudiendo nihil molestum laborem aut stomacum esse suscipiendum sensi. Vita quidem
et moribus ea fuit, quam omnes et bene vivendi et probitatis se propositum habere exemplar
faterentur atque congratularentur. Accedebat eo quod cum esset in omni gestu et sermone
modestus, tum et in omni reliqua vita preter ceteros ut pecunie sic voluptatum omnium
minime cupidus, maxime contemptor et esse et haberi studiis omnibus elaborabat, veluti qui
a me sepe eruditum meminisset, pecunias a vulgo intemperantium et imperitorum tantopere
expeti, quod uni cui sint dediti voluptati subministrent; et in quo homine longe a
voluptate ad virtutem pendeat animus, non in eo istas opum divitiarumque flagrantes cadere
cupiditates. Fuit igitur pecuniarum omnino gravis et sapiens aspernator. Una tantum vixit
contentus veste. Pes illi ut estate ita et bruma ad nives nudus. Somnos non delitie gratia
oscitans, sed requiescendi necessitate sub divo quovis dabatur loco, modo non turpi atque
obsceno (cum opus esset) capiebat, vini et pulmentorum abstinentissimus. Itaque in hoc
nulla luxuries, nulli sumptus, nullum es alienum, nulla, uti aiunt, conviviorum libido. Si
quem oderat, coram accusabat; in absentes minime umquam maledicus. Amicorum secreta
nusquam prodidit. Suo contentus, aliena appetivit numquam. In omnes mitis, affabilis; ad
amicitias optimorum pronus et propensus; amicitiasque ipsas obsequiis quam
pollicitationibus, re quam ostentatione inibat atque adaugebat. Amicitiaque esse per
virtutem dignius quam per emolumenta ambitionemve amari cupiebat, tamen dando quam
accipiendo in amore progrediebatur. Nulli gravis, nulli durus preterquam quod ab obscenis,
impuris ac desidiosis sese alienum et maxime segregatum volebat esse, quos quidem animi
quadam generositate ferre nullo modo poterat, atque imprimis eos omnes audaces qui
iniuriam in quempiam inferrent, Herculi similis, summo odio prosequebantur. Amicis meis
omnibus obsequens, festivus, officiosus, obtemperans ut omnes facile illum diligerent; et
optimam de eo spem susciperent. Crevit igitur una cum fama et rerum notitia annos et
hominum de se opinionem superans. Diem nullam otiosam preteriit agendo, omnia cognitu
dignissima perscrutando; difficillima, ardua et laudatissima tentando, numquam laboribus
aut vigiliis parcendo. Denique ut totum hoc genus laudis brevissime complectar, fuit hoc
animi robore atque virtute preditus, ut voluptates imprimis omnes respuendas et
aspernandas duceret; otio, desidie, ludis, conviviisque ingenuos labores corporis atque
animi contentionem ad gloriam preferret, in omnique vite cursu ea minime esse expetenda
putaret que essent a laude et dignitate seiuncta; seque natum arbitrabatur non ad somnum
et delectationem, sed ad virtutem, dignitatem, ad patrie decus et ornamentum, ad
studiosorum commoda, ad bonam gratiam, ad famam nominisque claritatem et posteritatem
comparandam. Hec igitur illius fuere studia et vite modus, que quidem quasi capita
summamque gestorum suorum succincte et presse duxi esse recolligenda. Namque si preclara
eius omnia facinora ordine velim recensere, grandis admodum foret et supra meas facultates
longe mihi difficillimus susceptus labor. Siquidem is omni in laude consequenda studio,
industria, opera, assiduitate, diligentia cuivis preclarissimorum hominum concessit
numquam; quin et cum intregros dies ad laudem et gloriam summis laboribus et omnibus
viribus contendisset, noctu etiam interdum varios canendi modos auribus a concentu
sperarum orbis haustos, ne musicam sprevisse et omnino austerus videretur, ad Lunam
exprimebat. Hocque eo studiosius agebat quod me disputantem audierat a cognitione earum
rerum que turpitudine vacent, modo maiora et digniora studia non pretermittantur, minime
abhorrere ingenui proprium esse. Namque quis ingenuum se et libere educatum audeat dicere,
cum in equo indecenter sedeat, aut palestra turpiter labatur, aut in armis tractandis
rudis atque penitus ignarus fuerit? Sed de his alias.
Ad Canem nostrum redeo, qui quidem quo a digno opere nullum vel minimum hore momentum
vacaret, cum una mecum a cuius latere numquam discedebat, apud quem etiam omne tempus
perditum arbitrabatur, nisi quod discendo consumeret, ad gymnasium et studiosorum (quod
sepe fiebat) conventum proficiscebatur, is letus et quasi ad exspectatissimam voluptatem
arcessitus pretendebat. Et quo sibi aliorum vitam (ut aiunt) magistram haberet, et optimos
ac laudatissimos, selectis spretisque turpibus imitari commodius posset, quicquid ubique
digni ageretur, quid quisque obvius canis saperet doctrinarum Academiamne, Stoicos an
Peripateticos, an Epicureos oleret, sagaci industria scrutabatur; ad meque tantisper mores
et ingenium eorum quos tractasset referebat. Bonos comiter consalutabat, segnes ac
petulantes castigabat dictis. Denique semper etiam inter eundum erat in officio et cultu
virtutis. Cum autem ad gymnasia esset deventum, discendi studio intra coronam disputantium
equo et prono animo, cunctis eam rem ferentibus, tacitus atque attentissimus illud
Pythagore observans, qui taciturnitatem discipulis imperabat, sese medium continebat. Quod
siquem insolentem ostentatorem offendisset, illico eius ineptias maximis increpationibus
cohercebat. Nolebat enim eo in loco bonas illas horas male per temeritatem alicuius
deperdi. Quibus omnibus in rebus quam assiduus, diligens perseveransque fuerit. Quid ergo
hoc loco infinita eius exempla connumerem? Quo enim studio, quibus vigiliis ad disciplinas
incubuerit, testes sunt scole litteratorum in quibus persepius summa cum audentium
attentione maximis vocibus declamavit. Quo autem morum splendore, qua facilitate,
humanitate, affabilitate ornatus fuerit, testes sunt gratia et benivolentia qua omnes in
illum erant, dum vitam ageret, affecti. Testis et meror funeris, lacrime bonorum ac
desiderium quo illum omnium etatum omnisque fortune homines defunctum prosecuti sunt. Quam
postremo solida et perfecta et absoluta inter mortales virtute fuerit, quos ego testes
alios adducam, preter auctoritatem, famam et nominis claritatem quas magnificis et
innumerabilibus suis gestis vivens sibi ipse comparavit? Quod genus belli in quo non ipse
sit cum laude versatus? Maritimis contra anates atque anseres piratas et fures aquaticos;
campestribus contra locustas ortorum vastatores; murali contra lacertas alveorum et rerum
publicarum perturbatores. Quibus omnibus in rebus, dum corona et triumpho dignus putari
quam consequi studuit, omnes eos qui aut in otio litterarum aut in publico negotio cum
laude et auctoritate fuere versati gloria et claritate antecessit, ut cum in ceteris
singulis virtutes singulari aliquo vitio comite et coadiuncto fuisse comperias, in hoc uno
omnes fuisse virtutes accumulatas quovis ut minimo secluso vitio invenias. Non enim
cupidus ut Aristoteles, quem hamo aureo apud inferos pro pisce captum finxere. Non
lascivus ut Plato, cuius de Stella suo, amatorii versus efferuntur. Non ambitiosus ut
Cicero, qui, cum sese laudando pene defessus esset, alios per epistulam oravit ut de
laudibus suis librum conscriberent. Non crudelis ut Sulla, qui tot civium romanorum milia
mactari iussit. Non legum et libertatis eversor, non reipublice occupator ut Cesar. Non
mulierosus ut Cato, ut etiam sua ultima pene etate scribe cuiusdam filiam amore captus
uxorem petiit. Non cupidus ut Crassus, qui, omnium ditissimus, falsa in dies testamenta
adiret.
Sed quid ego istos omnes prosequar, aut istiusmodi ceteros apud istorias celebres cum
Cane nostro comparem? In illis maxima vitia virtuti applicata aut ad mediocrem probitatem
nulla rerum gestarum preclara monumenta adiecisse invenies. In Cane autem hoc nostro
maximas et excellentes virtutes, prestantissimum ac pene divinum ingenium omni vel minima
turpitudine et obscenitate vacuum fuisse quisque palam asseverat. Quid est quod in illo
optes, aut non longe eum maximis et illustrissimis virtute viris anteponas? Qui quidem
summa cum fortitudine integram iustitiam, incredibili cum animi magnitudine, singularem
pietatem et religionem, divina cum ingenii flexibilis et versatilis vi firmitudinem et
perseverantiam incohatarum et inceptarum rerum, versuta et callida cum natura et mente
simplicitatem, ac penitus innocuam vite rationem, egregia cum gravitate et severitate
mirificam humanitatem ac misericordiam, facilitatem, affabilitatem, grandique ac
multiplici cum rerum usu et experientia integram, solidam et absolutam sapientiam
religionemque coniunctam habuit. Pro meo idcirco iusto dolore possem incusare fortunam que
optimum illum et sanctissimum nobis acerbo fato eripuerit. Satis quidem ille vixit, non
nego, qui bene cum virtute ad gloriam vixit.
Cuperem tamen ab amicis illum et ab his qui suis exemplis in dies meliores et
eruditiores reddebantur, minus desiderari. Etenim quis non condoluerit, cum florida etate
preter spem et expectationem omnium ab invidis atque occultis eum inimicis veneno
absumptum meminerit? Quis non merore afficiatur, cum cetus studiosorum eius interitu
mestos ac tristes intueatur? Quis non collugeat, cum memorie repetat illius morientis
amorem erga me? O noster igitur Canis, nostre delitie, decus iuventutis, splendor et
ornamentum familie tue, qui et forma et moribus et virtute nobilissimam, vetustissimam,
ornatissimamque familiam tuam multo nobilitasti, ac longe celeberrimam effecisti. Qui
iocus et festivitas esse nostra consueveras. Quem intuentes iucundum, facetum ac
lepidissimum amenitate, alacritate, hilaritateque quadam afficiebantur. Tu cuius
presentiam modestie, dignitatis, gratie, humanitatisque refertam studiosi admirabantur;
cuius ingenium, doctrinam, virtutesque, spectando et animo repetendo omnes obstupescebant.
Suscepto veneno, quasi a complexu amici in longissimam alterius vite peregrinationem
discedens, me revisum atque exobsculatum moriens veneno tabidus et confertus accessisti,
atque primo conspectu collacrimasti. Vale, igitur, mi Canis, atque esto (quantum in me
sit), prout tua expetit virtus, immortalis.
Musca
Epistola L.B. Alberti Christophoro Landino
Leo Baptista Albertus Landino s.p. dicit.
Incideram in febriculam et languore affectus per meridiem accubabam, amicis aliquot
astantibus, cum ad nos littere Guarini allate sunt et cum his Musca Luciani, quam meo
nomini latinam effecerat. Litteris igitur et Musca perlectis facti illariores: Utrum,
inquam, vestrum est quispiam, qui pro nostro more velit, me dictitante, scribere? Cum
illico sumpsissent calamos, paulo premeditatus hanc edidi muscam tanto cum cachinno, ut ex
ea hora febris tedium, levi sudore evaporato, solveretur. Postridie Marcus noster petiit
eam ad te mitterem, quo et tu rideres. Congratulor et habeo gratias muscis, quarum ope
convalui.
Musca
Philosophum nescio quem celebrem ferunt solitum admirari ineptias hominum, quod res
plerasque in medium expositas et cognitu perfaciles negligant, res vero a conspectu
abditas natura et in obscurum retrusas omni studio et omni opere perscrutentur, et eam rem
sic expostulasse predicant: "Caeline ambitum et siderum motus et huiusmodi reliqua
vix ipsi nature satis cognita inepti mortales odiosa nostra curiositate disquirere non
cessabimus? Quid vero animans animanti prestet, quidve hi maxime quibus cum vitam |